This digital edition by Joseph H. Peterson, 1999. Updated Jan 10, 2023.
Note: If you find this document and others in the archives useful, please do
not copy except for private use.
Dixit autem Menastor: Septem sunt planetæ, quibus septem præsunt
Angeli, & illis sunt 21. spiritus subiecti, per quos nunciantur
arcana. Horum nomina per tabulam exponamus.
R. | R. | |
Mansiones spirituum cum planetis vr.M.L.n.c. |
S. | Roth. | Roth. | Roth. | |||||
Sadael | 1 | --- | 675 | 663 | | | 651 | ||
Oriffiel | Poniel | 2 | --- | 700 | 688 | | | 676 | |
Morisiel | 3 | --- | 725 | 713 | | | 701 | ||
Floriel | 1 | --- | 575 | 563 | | | 551 | ||
Zachariel | Ariel | 2 | --- | 600 | 588 | | | 576 | |
Raphael | 3 | --- | 625 | 613 | | | 601 | ||
Amael | 1 | --- | 475 | 463 | | | 451 | ||
Samael | Asmael | 2 | --- | 500 | 488 | | | 476 | |
Nebiel | 3 | --- | 525 | 513 | | | 501 | ||
Laniel | 1 | --- | 375 | 363 | ) | 351 | ||
Pasael | 2 | --- | 400 | 388 | ) | 376 | ||
Michael | Vanriel | 3 | --- | 425 | 413 | | | 401 | |
Zabdiel | 1 | --- | 275 | 263 | | | 251 | ||
Sacmiel | 2 | --- | 300 | 288 | | | 276 | ||
Anael | Adoniel | 3 | --- | 325 | 313 | | | 301 | |
Carmiel | 1 | --- | 175 | 163 | | | 151 | ||
Raphael | Nabeyel | 2 | --- | 200 | 188 | | | 176 | |
Pathiel | 3 | --- | 225 | 213 | | | 201 | ||
Remafiel | 1 | --- | 75 | 63 | | | 51 | ||
Gabriel | Tespiel | 2 | --- | 100 | 88 | | | 76 | |
Theoriel | 3 | --- | 125 | 113 | | | 101 |
Roth. | Schw. | R. | S. | |||
S | Aniel | Wenasor | 631 | 20 | 642 | 639 |
H | Saturnus | Schamaro | 627 | 20 | 638 | 646 |
I | Kraluotos | Thubrays | 626 | 20 | 650 | 634 |
Ymarona | Tzatzraym | 628 | 20 | 639 |
Isti sunt septem Angeli planetarum secundum traditionem antiquorum
sapientum, quorum quilibet ducit Mundum annis trecentis quinquaginta
quatuor mensibus bis binis in ordine suo. Orifiel est Angelus Saturni,
qui à principio creationis gubernauit Mundum annis 354. mensibus 4. Postea
Venus, deinde Iuppiter, post illum Mercurius, ac deinde Mars, postea Luna,
postremo Sol. Quilibet annis 354. mensibus 4. suum Angelum in tabula sibi
communi scriptum dominium Mundi habuisse describitur. Itaque tempore
diuuij ferunt sapientes Samaelem Angelum Martis seruiuisse Imperio regiminis:
Gabrielem autem Angelum Lunæ tempore confusionis linguarum:
Michaelem Angelum Solis, tempore exitus Israelis de Ægypte. Et
quidem si quis assertioni præfatæ adhibet fidem, per semet ab origine Mundi
facile mutationes temporum,
& gubernationem Angelorum vsque ad suam ætatem præscripto
ordine poterit supputare. Nos autem ea, quæ nostro conducunt
proposito, prosequentes, septem Angelis planetarum prædictis
21. subiectos alios spiritus, hoc est, vnicuique tres non ambigimus
secundum huisusmodi artis nostræ instutionem: per quos intentionis
noftræ operamur effectum. Ordinem planetarum consuetum obseruabimus,
à supremo omnium Saturno incipientes vsque ad Lunam: primo
cuius libet principalis angeli operationem conscribentes, ac deinde
subseruientiam: & capitula per ordinem coniungentes.
Saturni, & de operationibus, quæ fiunt per eum.
Medio motu Saturni in secundum diem, gradum & horam ex tabulis
communibus cognito, diligenter in primis obseruandum scias; vtrum
sit directus an retrogradus; purus, proprius, mixtus aut confusus.
Hoc autem ex tabulis communibus non inuenies. Id circo præscriptam
tabulam ordinauimus, in qua punctum principij motus eius &
finis poteris inuenire qualibet hora, diuisis gradibus simul intercurrentibus
in particulis minutorurn. Ita videlicet ad quodlibet minutum in
duas, tres vel quatuor partes horarias secundum proportionem motus
puri aut confusi, hoc est, aliorum planerarum coniunctione &
separatione obseruata, diuidatur: impossibile est enim vel per
stellas vel per Spiritus stellarum te posse ad effectum huius
artis peruenire, nisi motu punctuali cognito & diligentissime
obseruato tuas operationes ad qualitates planetarum proprias noueris
præcise ordinare. Nam in diuersis gradibus, signis, diebus,
horis, minutis, secundis, tertijs & quartis planetarum effectus,
quo ad hanc scientiam, diuersimode variantur. In quolibet enim
gradu 25. mutationes diuersas obseruauimus & inuenimus: vnde
& quemlibet gradum in totidem partes diuidere principales
necessarium nobis videbatur. Ista autem diuisio non habet locum
per omnes gradus, sed in illis duntaxat, in quibus stellæ
nobis ad hanc artem conducentes oriuntur, cum quibus fit operatio
ad significandum absentibus omne, quod volumus, ministerio Spirituum
sine literis, sicut dicemus. Itaque prima tabula diuisionis graduum
motus Saturni, quam præmisimus, primæ quartæ
diei vel noctis deseruit perpetuo in his, quæ pertinent
ad operationem Saturni & principium eius; secunda vero ad
secundas tres horas, tertia ad tertias, & quarta ad quartas.
Deinde subiecimus punctualem ordinem motus ipsius Saturni in ascendendo,
quando videlicet fuerit in vno ex primis quatuor signis,
quæ sunt Aries, Taurus, Gemini & Cancer. De reliquis octo
signis etiam tabulam ordinabimus conseuentem.
Cognitis autem omnibus, intellectisque perfecte his, quæ
diximus, & auxiliante Deo, dicturi sumus: cum volueris in
hac profundissima speculatione operari: in primis oportet te scire
ortum, exaltationem & occasum omnium stellarum octauæ
Sphæræ, per quas fit operatio: & quantum quælibet
distet ab alia. Sunt autem. Stellæ, per quas operamur ad
nunciandum secretum quodcunque absenti siue verbis siue scriptis
& sine homine nuncio, septingeutæ numero, quarum nomina,
loca, ortus, occasus, eleuationes, distantias, accessus regressus
in libro speciali descripsimus, quos nimis studiosum esset hic
denuo inserendo repetere. Itaque obseruata stella in omnibus sicut
oportet, & cognoto puncto ascendentis in quo Saturnus eadem
hora fuerit, si per ipsum fit operatio: diligentissime considera
qualitatem motus ipsius,
vtrum sit directus an retrogadus, purus an mixtus, proprius an
cum alijs impedimentis aspectuum malorum coniunctus, discretus
an confusus. Deinde punctum principij motus in eodem signo tam
ipsius Saturni quam cæterorum planetarum ei coniunctorum
ex tabulis communibus, & his quas præmisimus, subtilissime
& proprie calculatum scribe in charta munda: & quantum
sit progressus, quantum eleuatus, quantúmve depressus,
diligenter obserua. Hoc idem facies in cæteris planetis,
Saturno vel illi, per quem fit operatio, coniunctis: Simili modo
diligentissime obserua, quo aspectu se mutuo planetæ aspiciant,
an trigonus, quadr. coniunctio vel sext. Quia in ipsis latet huius
operationis maxima vis. Item ante omnia obserues, in qua quarta
sit Saturnus non solum quo ad diem aut noctem, sed etiam quo ad
signum in quo est, & quo ad annos à principio mundi,
quando fuit in domo, sua primo creatus: quia omnia ista sunt necessaria.
Et nota, quando Orifiel angelus Saturni regit mundum in suo ordine,
quod regimen ducet annis 354. mensibus quatuor. Tunc omnis operatio
huius profundissimæ scientiæ, quæ pertinet ad
opera Saturni, & quæ fit per eum, facitis eft, &
sine magno labore: perspicuum consequetur effectum. Et simile
de cæteris planetis est obseruandum. Quicunque ergo, cognitis
principiis huius artis, sine difficulate voluerit operari per
eam, per illum planetam operetur, cuius angelus principalis isto
tempore orbem gubernare facili calculatione inuenitur. Igitur,
calculatis diligentissime omnibus, processurus ad operationem
, obserua, quis angelus Saturni præsit illi quartæ
diei aut noctis: & nomen eius scribe cum nomine stellæ,
per quam vis operari, quam te videre necesse est. Omni autem tempore
stellas tibi necessarias videre poteris, arte quam tradidimus,
siue in die siue in nocte. Deinde scribe in eadem chartula cætera,
quæ scis secretissima, cum en causto ad hoc nostro more
præparato; sicut scis. Postea pone schedulam ipsam, quam
scripsisti, ante te super mensam & scribe in aliam chartam
mentis tuæ conceptum, quod vis scire absentem: & inuolue
has duas schedulas ad inuicem, & pone in loco eminentiori
ante te super mensam aut pulpitum. Et
dic coniurationem ad Spiritum, per quem operari, sibi appropriatam.
Aut si malueris sine scriptis omnino nunciare secretum per Spiritum,
vel sine Spiritu, in tuo arbitrio sit positum. Eiusdem namque
operationis est, cum Spiritu vel sine Spiritu secretum nunciare
amico, paucis alteratis, sicut suo loco dicemus. Iam differentia
operationum Saturni & Angelorum eius secundum quatuor quartas
principales cum coniurationibus vnicuique per ordinem appropriatis
componemus: quibus vtendum est, cum per Spiritum nunciatur arcanum.
His diligentissime consideratis; Orifielem Angelum Saturni constat
esse separatum á Saturno 25. gradibus, & 15. minutis:
& est ad Orientem, à primo puncto motus Saturni 625.
gradationibus distans, à fine motus 25. minutis. His cognitis,
fac imaginem ex cera, vel pinge in chartam nouam figuram Orifielis
in modum viri barbati & nudi, stantis super taurum varij coloris,
habentis in dextra librum, & in sinistra calamum: quem dum
facis, dic: Fiat hæc imago magni Orifielis plena, perfecta
& apta nunciare mentis meæ secretum N. filio N. amico
meo secure, fideliter & integre, Amem. Scribe in fronte nomen
tuum cum encausto ex oleo rosarum temperato, & in
pectore nomen amici tui absentis dicens, Hæc est imago N.
filij N. cui per Angelum Saturni Orifielem nunciatur mentis mentis
meæ conceptum, Amen. In fronte imaginis scribe Merion &
in pectore Troesda. Deinde coniunge ambas imagines simul, dicens:
In nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti, Amen. Audi
Orifiel princeps Stellæ Saturni, & per virtutum omnipotentis
Dei adiuro te, ausculta: præcipio & mando tibi per virtutem
istius imaginis tuæ, vt nuncies N. filio N. hanc intentionem
meam (explicetur intentio) quantocyus secure, secrete & fideliter,
nihil obmittens corum, quæ eum volo scire, & quæ
tibi commendaui. In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti,
Amen. Deinde inuolue ipsas imagines sic coniunctas simul panno
mundo loto cum aqua albisine, & pone eas in vas mobile, qe
appellant sapientes Indie pharnat alronda: & cooperi
illud superius diligenter cum corio raso, ac pone in introitu
alicuius habitationis clausæ, vbicunq; volueris ad spacium
24. horarum: & sine omni hæsitatione tuum desiderium
intra illas 24. horas perfecte adimpletur: scietq; amicus tuus
absens intentionem in omni forma perfectissime, sicut eam super
imaginem dixisti (quantumcunq; prolixa fuerit) & quicquid
ilium ex te scire volueris, sciet in illis 24. horis perfecte
& secretissime: ita quod nunquam in æternum aliquis
homo potent hoc percipere aut scire sine voluntate tua aut amici
tui. Et est magnum secretum, quod nullus sapientum ante nos literis
commendare ausus fuit. Amicus autem ille tuus si quid te scire
voluerit ex suis negotiis: cum eodem spiritu te potest facere
certiorem intra idem spacium 24. horarum: modo sit in hac arte
bene perfectus. Tu autem, 24. horis elapsis, leua imagines de
loco, in quo positæ sunt: & repone eas, quia omni tempore
Orifielis per eas operari potes non solum ad illum amicum tuum,
sed ad quoscunq; alios, mutato duntaxat nomine ipsius amici in
illius nomen, quem volueris aliquid scire. Et nota, quod non oportet
ipsas imagines depingi pulchras aut curiosas: sed quantumcunq;
sirmplices fueririt, nihil refert: modo habeant aliquam similitudinem
proportionatam, ita vt imagines hominum esse cognoscantur. Qui
autem eas pulchre depingere voluerit & poterit: nihil impediet,
nec prodest.
LOco angeli Sadaelis ex consideratione stollæ fixæ
ad punctum motus Saturni inuento, fac dus imagines (eo modo, quo
diximus in operatione præcedenti) Orifielis cum inscriptionibus,
contestationibus & alijs singulis, quæ ibi dicta sunt.
Quibus completis, pone ipsas imagines super quinq; ramusculos
herbæ thrasnote extra domum in loco securo & secreto,
& dic super eas: In nomine + patris & + filij & +
Spiritus Sancti, Amen. [Sunt ... rubræ]
Sicut istas duas imagines Sadaelis angeli & N. filij N. amici
mei simul coniunctas super hos quinque ramos mobiles posui, ita
tibi Sadael in virtute Orifielis principis tui magni præcipio,
vt mentis meæ secretum, quod tibi explicando commisi, sine
mora ad notitiam præfati perferas amici. His dictis dimitte
ibidem imagines per 24. horas; & fiet quod voluisti: scietque
amicus tuus omne quod super imagines dixisti, perfectissime ac
secrete. Item si volueris de aliquo absente scire, quomodo valeat,
& verum statum eius in 24. horis: quantum cunque longe sit,
isto modo scire poteris. ET OMNIA QVÆ FIVNT IN MVNDO, CONSTELLATIONE
OBSERVATA, PER HANC ARTE SCIRE POTERIS.
TErtius angelus Saturni vocatur Pomiel, qui est in ordine secundus
sub Orifiele, principali angelo Saturni: præsidet horæ
Saturninæ septimæ, octauæ & nonæ,
tam in die quam in nocte, in omnibus, quæ pertinent ad
operationem Saturni. Locum eius, quoniam cum suo mouetur ordine
ad stellas fixas 25. gradibus ab Oriente, per tabulas dispositis
suis horis, ita inuenies.
Motu Saturni certificato, & inuento punctuali loco Pomielis,
fac duas imagines, per omnia, sicuti diximus.
1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturam animi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621 (Written 1500. First printed edition: Frankfurt, 1606.) ------------------------------ British Library, printed books Shelf mark: 819 e 14 Author: J. Tritheim Title: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc. Place and date of publication: 1621