Transcribed by Joseph H. Peterson, 2005-2020. Last updated Jun 14, 2020.
This book addresses eight theological questions submitted to Trithemius by Emperor Maximilian.
It deals with the influences of demons, sorcery, witchcraft, pacts with the devil, and the supposed miracles of pagans.
[1]
|
NOTES:
|
IOANNIS TRITEMII
Abbatis ſancti Iacobi apud Herbipolom: quondam vero Spanhemenſis:
Liber Octo questionum ad Maximilianum Ceſarem.
§ Cum priuilegio Cesaree maiestatis de non imprimendo in regno.
imperio, & terris suis nec alubi impressis isthic vêdêdis intra decennium
sub penis in priuilegio expressis decem marcarum auri puri et
amissione librorum eorundem omnium. zc~.
[1515]
|
[2]
RICHARDIS BRVLII
FORO IVLIANI EPIGRAMMA.
Quis neget esse deum celi terreque parentem
Tam ferus est nemo qui neget esse deum
Ipse deus toto passim veneratur in orbe
Diuersa petitur sed tamen ille via.
Barbarus hunc certa colit omnia lege monentem:
Thura sacro nato spirituique negat.
Iactitat Ebreus se dohmata vera tenere:
Et duce Mose dei se genus esse putat.
A christi populus qui nomen nomine sumpsit:
Constanter trinum concinit esse deum.
Maximus imperio qui presidet æmilianus:
Assidue christi remque decusque iuuat:
Querit (vt augusto fas talia querereregi:)
Cur sectas summus totsinit esse deus.
Cur se non cunctis pariter mortalibus infert:
Cur voluit duris multa latere notis.
Ordine Trittemius regi pater omnia pandit:
Ille cucullati duxque decorque gregis.
De sancta quicunque fide dubitare solebas
Hec lege: mox christi certus alumnus eris.
TELOS
|
[5]
|
[Pages obviously out of sequence]
|
AD SERENISSI-
mum inuictissimumque orbis dominum Maximili-
anum Cesarem Ioannis Tritemij Abbatis
Peapolitani Liber octo Questio-
num. In nomine christi incipit
ARVI MANDATIS
tuis Maximiliane Cesar inuictissime:
& eas questiones octo quas
mihi dudum ad celsitudinem tuam vocato
in Castello Bopardiano proposuisti.
qua potui breuitate absoluens: in hanc formam libelli
consignaui Voluisti autem (si recte memini) vt quantum
fieri potuit in earum solutione viam sequerer nature: propter
eos qui credulitati minus concedunt. Quod mihi tamen non
in omnibus possibile videbatur: pro eo quod materia questionum
in plerisque locis theologicis potius quam naturalibus
subiacebat principijs. Nam & si Christiana religio inter
omnium mortalium sectas nature legibus vitinior & magis
conformis habeatur & proxima: articuli tamen fidei nostre
principales non omnes secundum viam nature communem
sunt probabiles. Quod idea factum necessario credimus
vt & fides locum habeat: & firma credulitas merito
suo non careret. Medium itaque pro viribus iter disputationis
de mandato ingressus, partim nature, partim quoque diuinarum
sum vsus testimonio scripturarum. Enimuero
que nos credere conuenit. humanis non sunt argumentationibus
temere discutienda: quoniam vt sacer inquit
gregorius Fides non habet meritum: cui humana ratio
prebet experimentum. Cum timore igitur dei & reuerentia
[6]
intemerate religionis nostre christiane ita respondere ad
propositas questiones institui: vt a diffinitionibus ecclesie
romane nec ioco nec serio discedam. Vnde quicquid
vel scripsi vnquam vel scriptutus sum: eius determinationi
& iudicio totum volo esse subiectum.
DE FIDE ET IN-
tellectu. questio prima
Rima questio serenissime maiestatis tue ista
fuit. Quare omnipotens deus credi a mortalibus voluit
potibus: q~ue sciri & intelligi: eo videlicet modo
cognitionis & intelligentie quo a sanctis angelis cognoscitur
et intelligitur ¶ Ad hanc questionem sacratissime
maiestati tue ita coram positum respondisse me memini
Qmnipotentes deus que est sine principio intellectus purus.
sempiternus, et incommutabilis, supra omnem existens nobis
cognoscibilem positionem: infinitis perfectionibus longe
perfectior: sua sapientissima voluntate duos a principio
intellectus ex nihilo creauit: angelicum videcliet [sic] &
humanum. Angelicus in principio conditionis sui in omnium
scibilium actu factus est: & omnia nouit. Humanus
vero primo quidem in omnium potentia consistit: sed omnia
ignorat. In fine autem per multas & continuas sursum actiones
/ similis euadet angelico: sciens & deum & omnia que
ad cognitionem promisse cognitionis & intelligentie pertinent.
Differunt autem intellectus angelicus & humanus /
sicut duo quelibet opposita: vt actus scilicet & potentia:
lux et tenebre: scientia et ignorantia: habitus & priuatio:
principium et finis: immobile et mobile: substantia et accidens
veritas et similitudo: natura et ars: sanitas et infirmitas: totum
& pars. Est enim intellectus angelicus, vt actus, lux, scientia,
habitus, principium, immobile, immediatum, simplex substantia
[7]
veritas, natura & totum. Humanus vero sicut potentia,
tenebre ignorantia, priuatio, finis, mobile, mediatum,
compositum, accidens, similitudo, ars et pars. Vnde
quecunque angelico intellectui conueniunt a principio
hec eadem in sunt humano a fine postea quae carnis sarcinam
deposuerit: quoniam sicuti principium & natura perficit
angelicum: ita finis & ars post multas tandem exercitationes
sursum erigit humanum. Quo circa inter duos istos
intellectus magna esta principio inequalitas. qui tamen
in fine tandem equantur vbi tantus erit ab arte humanus:
quantus a natura precessit angelicus. Vnde constat intellectum
angelicum mox vt creatus fuit a principio sine vlla
sui actione vel motu immobiliter substantialiterque & a
natura nouisse omnia que intelligere potest: ac euasisse
creatum in instanti omnium scientia plenum atque perfectum.
Humanum vero quoniam in omnium ignorantia & priuatione
creatus est. & pro sui exercitatione temporaliter destinatus
in corpus oportet continua actione, motu & arte, in dei
rerumque omnium noticiam peruenier: quem tandem equabit angelico
finis potentiam eius commutans in actum: ipsumque de
solo potente atque possibili exeuntem in essentiam: de vacuo
efficiet plenum: de imperfecto perfectum: de priuato habentem
de tenebroso lucidum: de nocturno diurnum: de lunari
solarem: & de terreno celestem: quod fieri mente in corpore
colligata non potest: sancto decente christophilo paulo.
Quamdiu sumus in carne: peregrinamur a domino.
Deum cognoscere: intellectus est puri, simplicis, atque perfecti:
sed humanus intellectus quae diu moratur in corpore
impurus est mixtus / in stabilis & imperfectus: & ob hoc
cognitionis dei & rerum celestium sine fide omnium ignarus
Vtriusque autem intellectus tam humani videlicet quae angelici
est idem obiectum / summum illud videlicet incommutabile
bonum, vnicum rerum principium deus: in quod naturali
[8]
cognitionis affectu recurrunt. Angelicus verosi
comparetur humano est sicut natura ad artem: & vt simpliciter
intellectus ad rationem. qui est disciplinarum principijs
attiguus: ratio vero per principia
ad conclusiones
discurrit. Vnde manifestum est que angelicus immobiliter
proprium apprehendit obiectum: ad quod humanus per
medium angelicum post multas sui exercitationes sicut est
dictum tandem aliquando discurrens sibi parat ascensum.
Separatur autem intellectus humanus medio angelici
cognitionis perfectione sui naturalis obiecti: fitque propterea
necessario mobilis: per medium illius ad suum recurrens
principium. Omnis enim motus de extremo per medium
fit ad extremum: vbi vero nullum est medium: immediata iam
sunt extrema & proxima, ac propter hoc immobilia. Intellectus
autem humanus quasi tenebroso in carcere positus
quandiu retinet~ in corpore, sensu & ratione mouetur ad
intelligendum. quamuis confuse & imperfecte nimis: atque
propterea medium inter se patitur & deum quem diximus
angelicum maximum portans corpus destinate perfectionis
impedimentum: sicut quidam sapientie amator dixit. Corpus
quod corrumpitur aggrauat animam et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem. Deum igitur nobis
credere potius quae scire vel intelligere omnino necessarium
fuit: propterea que penitus impossibile sit illam super diuinam
& incircumscriptibilem maiestatem
comprehendi a nobis
qui nihil intelligimus sine ministerio sensuum & discursu
rationis. Deus autem longe supra omnem positionem existens,
nec sensibus mortalium nec rationi manet subiectus, quemadmodum
ad mosen dixisse legitur. Non videbit me homo
& viuet. Hinc quoque & diuus in q't euangelista ioannes
Deum nemo vidit unquae. Nec mirum. Deus enim cum sit
primus & sempiternus intellectus purissimus / simplicissimus,
perfectissimus immobilis / creator incomprehensibilis / summis
[9]
& supra omnem positionem procul immensas & incircumscriptibilis:
comprehendi ab humano intellectu non potuit
qui est impurus, compositioni subiectus, imperfectus
mobilis, creatus comprehensibilis / infimus, & sub
mensura positionis constitutus. ¶ Ad eam vero questionem
que ex prima videbatur oriri Vtrum deus cum sit
omnipotens humano se intellectui quemadmodum angelico potuerit
dare cognoscibilem. dico Deum omnia posse nemo
sane mentis vnquam negauit. Ea vero que contradictionem
implicant deum non posse dicimus: propterea que ordini
sapientie contrariantur incommutabilis disponentis
vniuersa: quemadmodum destructio constructioni totius non
dubitatur esse contraria simul & si dixero penitus aduersa
Necque enim decuit, neque fieri vllatenus potuit, vt deus ab
intellectu humano: comprehenderetur quoniam si mortalis
homo nature dictu deum comprehenderet immortalem:
certe iam non homo, necque mortalis: sed angelus videretur
esse dicendus: fieretque vel homo deo, vel deus homini
comparandus. Quandiu enim intermediat angelicus
intellectus: non potest humanus intelligere deum. Intermediat
autem vsque ad mortem carnis: qua mens libertatem
assecuta naturalem: euadet prorsus angelo equalis.
Cernis iam credo imperator manifestum: que neque decuit
neque possibile fuit vt intellectus humanus comprehenderet
diuinum: creatus creantem: temporalis eternum:
mutabilis incommutabilem: infirmus omnipotentem: cum
finiti vt quidam philosophus ait nulla sit ad infinitum
proportio. Est ergo necessarium mortalibus deum credere
immortalem: quem nulla comprehendere manifesta possumus
ratione. Quamuis ordo totius vniuersi prouidentem
omnia declaret auctorem: & nihil preter ipsum
sine principio intelligamus in esse productum: tamen
quid et quomõ sit deus mens capere non potest humana:
[10]
quoniam cum longe sit supra omnia que nos de ipso possumus
intelligere / aut quiscumque mortalis: procul extra &
supra omnem est positionem vt sacer dyonisius inquit. Quippe
qui neque anima est, neque sensus: neque imaginationem aut
opinionem: aut rationem, aut intelligentiam habet: neque ratio
est. neque intelligentia: neque dicitur, neque intelligitur. Neque
numerus est, neque multitudo, neque ordo, neque magnitudo,
neque paruitas, neque equalitas, neque similitudo, neque
dissimilitudo, neque stat, neque mouetur, neque agit quietem,
neque virtutem habet, neque virtus est, neque lux est, neque viuit,
neque vita est, neque substantia est, neque seculum, neque tempus,
neque tactus est ipsius spiritalis, neque forma, neque veritas
est, neque regnum neque sapientia, neque vnum, neque vnitas,
neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est, quantum
scire ipsi possumus. Neque filii neque patris est denominatio:
neque aliud aliquid ex his q~ nobis aut alteri cui quam
in mundo est cognitum. Neque aliquid eorum est que non
sunt: neque eorum que sunt. Neque ea que sunt illum sciunt
sicuti ipse est. Neque sermo ipsius est, neque nomen neque scientia:
neque tenebre neque lux est, neque error neque ℣itas: neque
est ipsius vlla omnino positio, neque ablatio. Nam & super
omnem positionem est perfecta & singularis omnium
causa. Et super omnem ablationem excellentia ipsius est,
illius videlicet qui simpliciter absolutus ab omnibus &
super omnia est. Dicimus itaque Dyonisius inquit vt omnium
causa super cuncta cum sit, neque sine substantia neque
sine vita est: neque ratione neque mente caret: neque corpus
est neque figura neque species, neque qualitatem aut quantitatem
aut molem habet. Neque in loco est, neque cernitur,
neque tactum sensibilem habet, neque sensit neque sensibilis
est: neque temeritati aut perturbationi est obnoxia carnalibus
agitata passionibus. Neque inualida est sensibilibus subiecta
casibus: neque indigua [sic] luminis est neque immutationem
[11]
aut corruptionem seu diuisionem siue fluxum admittit:
neque aliud quicquam sensibilium aut est aut habet.
Vnde cum sit longe super omnem positionem excellens a
supposita non potuit comprehendi creatura que sensibus
vtitur necessario ad intelligendum: sicut verum peripateticus
dixit: nihil nostro esse in intellectu: nisi prius fuerit
in sensu. Deus ergo qui mortalium sensibus non est subiectus:
intellectum procul excedit humanum, qui secundum
positionem affirmantem veraciter est omnino in omnibus:
& secundum ablationem negantem, quo propius acceditur
nihil est omnium que cognitioni mortalium subijciuntur.
Enimuero cum sit super omnia: nihil eorum esse potest que
illi sunt subiecta. Propterea pulchre similitudinem dedit
empedocles dicens. Deus est sphera cuius centrum vbique:
circumferentia nusquam. Erigat se nunc quantum potest
intellectus humanus: et qui deum comprehendere nititur:
huius imaginate centrum sphere simul ac nusquam
terminantem circumferentiam recte intelligens comprehendat.
Que si hanc intelligerepropositionem similitudinis proprie
non sufficit: super omnem positionem existentem dei essentiam
quare inuestigare contendit? Cusani quondam presbiteri
ecclesie romane cardinalis commosellani mei viri temporibus
illis doctissimi, aliam de deo similitudinem te Cesar
inuictissie non tedeat audire qui dicit. Deus est infinite longitudinis
linea recta: que circulum facit. Videamus nunc
igitur. Si linea est recta, quomodo circulum facit? Que si facit
circulum: quomodo recta? Sunt enim circulus & linea recta
naturaliter opposita. Verumtamen infinite longitudinis
linea cum neque principium habeat neque finem: circulum necessario
facit: quamuis non curua sed recta proponatur imaginanda.
Cum ergo deus sit infinitus, maximus sine quantitate: optimus
sine qualitate: omnia in omnibus sine circumscriptione:
supra omnia sine excludente positione:
[12]
non fuit poſſibile quod ab intellectu circumſcriptibili humano
qui sensuum ministerio vtitur ad intelligendum comprehenderetur:
& quod ei promittitur purificato tandem in
patria: confuso & impuro concederetur in via. Postea vero
quam mens nostra carne tandem solicta ad centrum suum
quod deus est munda, simplex pura, perfecta & consummata
euaserit, angelis parens effecti deum perfecte cognoscemus
& omnia: quemadmodum et sanctus christophylus
ad corinthios dicit. Videmus nunc per speculum
& in enigmate: tunc autem facie ad faciem. Id circo diximus
angelicum intellectum nature ductu suo principio
immobiliter adherentem, quia actus & habitus est purus,
qui cum sit conditione naturaliter simplex, compositionis
nullo potest impediri commertio. Humanus vero
intellectus quod iam sufficienter constat esse declaratum,
cum sit potentia & priuatio, propter corporis sui commercium
impurus, eo quidem vsque perfecto retardatur ab actu
quo vsque tandem carne solutus: in consortium similitudinis
transierit angelorum: tunc primu ad veram dei agnitionem
admittendus. Que si interea fidei christiane presenti, ac diuine
cognitioni future, necessarius ad salutem comparetur
affectus amoris: eadem cum sanctis angelis beatitudo
sempiterna dei cultoribus preparata donabitur. Sin autem
deprauata mens nimio carnis sue commertio dei amorem
contempserit: euadet quidem intellectus argastulo resolutus
ad mensuram sibi ex natura competentem cognitione sublimis:
sed erit tanto miserior, quanto ex mala voluntate
demonibus inuenitur esse similior. Solutionem itaque preposite
questionis vt licuit conclusurus: dico non esse possibile
que omnipotens deus perfecte intelligatur a nobis
quandiu mortales in carne versamur.
|
[3]
DE FIDE NECES-
saria ad salutem: Questio Secunda.
|
[Pages obviously out of sequence]
|
Secunda inuicte maiestatis tue questio ista fuit.
Cum pars orbis parua legibus hodie fidei sit
subiecta christiane: Vtrum plurimorum opinio
illa sine iniuria veritatis videatur admittenda
qui existimant vnumquemque in sua religione quam
credit esse veram atque salutarem, vnius dei cultorem extra fidem
christianam & sine baptismate posse saluari: modo nihil
constet de religione christi. ¶ Ad hanc questionem rñdere
simpliciter iuxta intentionem vulgarem iudicaui superfluum
cum sciam hodie multos inter christianos quas impia
pietas pro salute hominum perditorum in deum facit esse crudeles.
Sed quia iuste considerationis causa serenissimam celsitudinem
tuam vt ista quereres excitauit: non quia nescias quid
sit in hac positione catholice tenendum: sed vt haberes quod
veritatem obijcias impugnantibus quantum potero breuiter
ad interrogata respondebo. Si extra fidem christianam
quisquam saluari posset. christus omnipotentis dei filius superfluo
et sine causa videretur homo factus. Nam si extra christum
est salus: non est saluator omnium christus. Verum quia dei vnigenitum
filium pro salute humani generis, nasci hominem in
mundo, pati, mori, & resurgere tercia die secundum scripturas
oportuit: non frusta neque superfluo, neque sine causa in
hunc mundum venit. Quod cum ita sit, quisquis extra fidem
christi saluari quempiam posse asserit, non christianum sed aduersarium
se fidei ac christi desertorem ostendit. Quicunque
enim non credit in christum filium dei: frustra salutem sibi pollicetur
eternam. Nam ipse qui veritas est Iesum christus in sancto
Euangelio dicit. Qui non crediderit: condemnabitur.
Et iterum. Qui non credit, iam iudicatus est: quia non credit
[4]
in nomine vnigeniti filij dei. Et rursus pauca subiungit
dicens. Qui credit in filium habet vitam eternam: qui
autem incredulus est filio non videbit vitam: sed ira dei manet
super eum. Sanctus quoque christophylus ait. Sine fide impossibile
est placere deo. Aperta est nunc omnibus in christum
veraciter credentibus proposite questionis solutio
quia per ipsum saluatorem mundi est salus: & quicunque non
credit in eum: saluus esse non potest. Nec licet christiano
terminos religionis sue quouis modo excedere: vt hanc
questionem aliter quam christus docuit presumat enucleare.
Quisquis vero hanc fidei normam contrarium asserendo
egreditur: que non recte sentiat de christo saluatore fidelium
/ manifeste demonstratur. Vult enim christum declarare mendacem:
quicunque alicui extra christum pollicetur salutem.
Nos autem sacratissimis euangelij confirmati sanctionibus
firmiter credimus er indubitanter pronunciamus, neminem
extra fidem christi posse saluari: quantumlibet vnum colat deum
quantumlibet sanctem vel iuste viuat: quantumlibet religioni sue
paterne vel alteri confidat. Christus est salus: & extra fidem
christianam nemo saluabitur. Ad quid enim christus dei filius
mori pro mundi peccatis voluit: si vnusquisque extra
fidem eius in sua traditione paterna saluari potuisset? Impossibile
fuit ab origine mundi post lapsum generis humani
quem piam aliter quam in sanguine domini nostri Iesu christi
ad vitam saluari eternam. Quid enim que maior pars homimum [sic]
extra fidem Iesu hodie manet? Nonne ipse saluator mundi
dudum in sancto euangelio predixit: quoniam multi sunt vocati
pauci vero electi? Et iterum dicit. Intrate per angustam portam.
quoniam lata est porta & speciosa est via quae ducit ad perditionem:
& multi sunt qui intrant per eam. Quid pictamus deo salus
nostra conducere potest: que bonorum nostrorum non indiget? Siue
enim multi saluentur, siue damnentur, deus ipse omnium incommutabilis
est dominus nihil ei accedit si omnes saluentur: nihil
[13]
deficit si totus pereat mundus. Est infallibilis ordo diuine
prouidentie / maiestatis: qui damnandos non minus
complectitur: quam saluandos singulos videlicet & vniuersos.
Nemo certe damnandorum patitur iniuriam: quoniam
sicut in primo homine cecidimus omnes: ita nemo saluatur
nisi in sanguine Iesu christi per misericordiam: & nemo
damnatur nisi in perfidia sua & de merito per iusticiam.
|
Ex premissis alia suborint non parue difficultatis questio:
quam curiositas hominum de fide christi recte sentientibus
consueuit obijcere. Quare omnipotens deus cum sit iustus et
misericors tot milia hominum creare non desinit: quos damnandos
certissime precognouit? Quare non parcit miseris
& quos declinaturos prenouit ad malum: in tanta multitudine
non produceret in interitum? Melius enim videretur
non esse quam male esse. ¶ Ad hanc questionem ille respondeat:
si quis dei se consiliarium putat. Quis ego sum
vt causam diuine voluntatis edisseram. Omnia enim quecumque
voluit dñs fecit in celo & in terra: & non est qui voluntati
eius possit resistere. Hinc dicit quidam vir sapiens ad
deum. Quis tibi imputabit: si perierint nationes quas tu
fecisti? Constituit omnipotens vicissitudinis ordinem rebus:
quem nulla vnquam plenitudine mutationis reuocabit.
Quemadmodum enim permittit solem suum oriri super bonos
& malos: ita vsque in finem seculi homines concipi, nasci,
& crescere sinit pios & impios. Non sunt in deo cogitationes
hominum: neque mutat consilium ex tempore:
sed incommutabilis cum sit ac sempiternus: omnia simul
& semel volens ac semper ab eterno inuariabiliter preordinauit.
Semel loquitur deus testante sacra scriptura
& non addit: quoniam quicquid vult immobiliter vult
& nullam recipit commutationem. Vt ergo nascantur homines
boni & mali: pij & impij, fideles & perfidi, peccatores
& sancti: saluandi & damnandi, iustissima ratione
[14]
deus permittit: qui hunc ordinem rebus omnibus tribuit.
Nihil deo perit: qui omnium est dominus, & non minus malorum
quam bonorum hominum atque spirituum / corroboratum
vbique tenet imperium. Christus Iesus ex deo patre deus
sine tempore, & ex virgine homo in tempore mediator
constitutus dei & hominum ipse est per quem accessum
habemus ad deum, ipse est saluator omnium fidelium:
de quo male sentit, qui sine fide christiana, quem / piam
posse saluari temere concedit. Omnipotentia dei respicit
ordinem rerum quem constituit secundum: cuius inuiolabilem
seriem rectitudinis nemo sine fide christi saluabitur:
nemo qui non credit in dei filium iustificatur. Vana
igitur atque stultissima pietate mouentur qui aliquem extra
fidem christi in toto mundo & qualibet secta putant esse
saluandum: cum sit eius sententie manifeste contrarium.
Audiant ipsum saluatorem iterum in euangelio dicentem.
Nemo venit ad patrem nisi per me. Ego enim sum via
veritas & vita. Si nemo venit ad patrem nisi per filium: nemo
certe saluabitur nisi per ipsum. Quis iudeum saluabit
atque paganum: cum nemo saluari possit nisi per christum?
Christus autem illos dumtaxat indubitanter saluabit:
qui corde, sermone, & opere credunt in eum. Non saluabit
iudeum, non sarracenum, non paganum, non alium
quemlibet infidelem, quia non credunt in ipsum, sed eius doctrinam
despiciunt: fidem contemnunt, & sanctum nomen
eius blasphemantes tota die vilipendunt. Ipse namque in euangelio
dixit. Qui me erubuerit & meos sermones: & ego
erunescam eum coram patre meo, et sanctis angelis eius.
Dicite mihi nunc qui christum colitis & aliquem in sua
secta quam veram putat extra fidem christianam posse saluari
contenditis. Euangelium christi verum creditis an
falsum? Si verum quare vos sentitis illi contrarium? Christus
enim dicit: qui non crediderit in filium dei: ira dei manet
[15]
super eum: & iam iudicatus est & condemnabitur. & quia
nemo venit ad patrem nisi per me. Vos autem nescio qua
temeritate seducti contrarium ingeritis, dicentes hominem
extra fidem christi / in religione sua paterna quam
credit esse veram & deo placere confidentem: vel secundum
legem nature innocenter viuentem: & presertim cum
de fide christi forsitan nihil audierit vnquam: in sua confidentia
esse saluandum. Hoc christus non dixit: sed qui crediderit
in vnigenitum filium dei saluabitur: qui vero non
crediderit condemnabitur. Neminem excepit: nullam conditionem
admisit: quam qui pro omnibus venerat pati: per solam
fidem omnium prouiderat saluti. Si fides in saluatorem
defuerit, iam nulla confidentia incredulum saluabit.
Dixit enim sanctus presul Augustinus de fide ad petrum.
Firmissime tene: & nullatenus dubites, non solum omnes
paganos / sed etiam omnes iudeos hereticos, atque scismaticos:
qui extra ecclesiam catholicam presentem finiunt
vitam / in ignem eternim ituros: qui paratus est diabolo / et
angelis eius. Cernitis nunc quo vos stulta commiseratio
trahat: qui deum humanis legibus metientes vt in cunctus
faciatis misericordem eius vnigenitum filium dominum & saluatorem
nostrum Iesum christum non timetis iudicare mendacem.
Sed christus verax est qui non credentes in eum
dicit esse damnandos: vos autem temerarii atque mendaces / qui
extra fidem eius quempiam posse saluari confiditis. Qui veratiter
credit in Christum: neminem prorsus extra vnitatem ecclesie
Christianorum catholicam patitur dici saluandum. Contrarium quisquis
dixerit: que verus & bonus christianus non sit ostendit.
Hec est enim catholice traditionis inuiolabilis sententia:
quam ipse dominus Iesus dei filius in sancto euangelio diffiniuit:
neminem videlicet extra fidem eius saluandum, quam epse
instituit, docuit, & proprio sanguine confirmauit. Quisquis
ergo saluandum hominem in qualibet secta extra fidem Iesu
[16]
Christi affirmauerit, vel in corde suo crediderit, non est
bonus christianus: sed potium apostata & anthichristi discipulus:
cum quo nisi respiscat se nouerit apud inferos
perpetuo cruciandum. Anthichristus enim est non christianus:
qui non credentem in dominum iesum sine saluatore dicit
esse saluandum. Nemo igitur sapientissime Cesar in conspectu
maiestatis tue compareat: nemo te sibi adherentem
sentiat: qui homines extra fidem Iesu christi saluandos putat
Omnis enim qui aliquem saluandum extra christi fidem crediderit:
et christum & euangelium eius abnegauit. Quod vero
damnandos omnes qui non sunt christiani dicimus: non
crudelitatis sed vere pietatis indicium est. Prestat enim veritati
firmiter credere: quae homini mendaciter consentire.
Que omnes iudei, pagani / gentiles, sarraceni scismatici / heretici
& infideles absque dubio in eternum sint damnandi
cum demonibus: sanctorum testatur ecclesia: que non aliunde
quam ex christi sermonibus hanc sumpsit & confirmauit
sententiam. Sic enim dixit. Qui credit in filium. habet
vitam eternam: per quod fide & opere boni designantur christiani.
Qui autem incredulus est filio: non videbit vitam.
sed ira dei manet super eum. Hic omnes denotantur
iudei, pagani / sarraceni / gentiles & quicunque non credunt
in dominum nostrum Iesu christum. De scismaticis
vero et hereticis manifesta est christi sententia in euangelio
dicentis. Qui ecclesiam audire noluerit: sit tibi sicut
ethnicus & publicanus. Ethnici sunt gentiles / & publicani
manifesti & publici peccatores: de quorum damnatione
certissima, sanctorum non dubitat ecclesia. Quis
enim christianorum gentiles & enormes peccatores manifestosque
dubitauerit esse damnandos? Cum ergo scismatici
& heretici omnes sanctorum contemnant ecclesiam, gentilibus
& publicanis damnandis per suis delictis & demeritis
rectissime dicuntur similes: & penas sempiterne damnationis
[17]
cum eis iuste subibunt equales. Ecce quos christi
saluatoris iusta damnauit sententia: hominum stultum commiseratio:
ne dicam crudelitas impias saluandos esse presumit?
Cupiunt in homines perditos esse misericordes: et
non verentur in deum se exhibere crudeles. Quos ille per
iusticiam deputauit ad mortem: isti presumptione pessima
reuocandos asserunt ad vitam. Non est bonum nec vtile
christiano: siue serio siue ioco contradicere christo. Impius
est non christianus: quuisquis infideles dicit esse saluandos.
Adam primo homine pereunte peccauimus omnes
& ira dei super totum genus manebat humanum: ab origine
mundi vsque ad christum. Venit christus de virgine natus,
qui deus et homo innocens a peccato: mortem crucis voluntarie
subiuit: & inter deum & hominem mediator factus:
iram culpe originalis ab his qui credunt in eum remouit
Sic enim dicit: Qui credit in vnigenitum dei filium. habet
vitam eternam. Qui autem incredulus est filio non videbit vitam:
sed ira dei manet super eum. Enimuero sine fide Iesu
christi nemo saluabitur: quantumlibet iuste & sancte viuere
in sua religione videatur. Omnipotens etenim deus sine
baptismate materiali potest saluare credentem: sed non potest
sine fide saluum facere negantem. Nemo saluatur inuictus:
quia nemo credit nisi voluntarius. Nouit enim dominus qui
sunt eius / quoniam credentes in filium saluat per penitentiam
incredulos vero condemnat per iusticie equitatem.
|
¶ Hinc interclusa pulsauit animum questio noua. Quid
de infantibus et fatuis non credentium paganorum & iudeorum sit
sentiendum. Ad quam breuiter respondendum. Sicuti infantes christianorum
in fide parentur baptisati saluantur: ita pueri omnium
infidelium non baptisati in parentur perfidia damnabuntur. Similis
est de fatuis vtriusque religionis sententia: vt quemadmodum
christianorum baptisatos fatuos indubitanter saluandos
credimus: ita non credentium damnandos sine dubio dicamus.
[18]
Rursum hic queritur quid de illis sit hominibus catholice
sentiendum, qui nouiter repertas in mari magno insulas
de quibus apud cosmographos veteres nulla sit mentio
inhabitant: & nihil vnquam sicut informati sumus de
christiana religione penitus audiuerunt. Breuis & proscriptis
ad omnia conformis datue responsio, quoniam veritas
neminem a damnatione non credentem penitus excepit: non
insulanum: non orbi nostro contiguum: non alium quemquam, siue
prope siue remote morantem: sed indifferenter & sine diffinition
personarum conclusit dicens. Qui crediderit &
baptisatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit condemnabitur:
& ira dei manet super eum Quis remouet
iram dei ab homine: nisi dominus noster Iesus christus qui mediator
est dei & dominum? Quo medio, nisi per fidem formatam
in ipsum qui mortem gustauit innocens? Cum ergo
sine fide nemo saluetur: non possumus ignorantibus
christum polliceri salutem: quos constat in eum non habere
fidei pietatem. Necessario itaque dicemus omnes esse
damnandos qui non credunt in filium dei: siue auditum habeant
de illo: siue illum penitus ignorent. Vnum vero concedimus
quoniam si qui inter eos qui christum ignorant secundum legem
nature bene vixerunt. vnum deum inuocantes, etiam si
aliquando peccauerint modo penitentiam ante mortem egissent
minus grauiter damnatos aut damnandos: quam illi qui vel
christum audientes contemnunt, vel inter vtrosque male ac
sordide vixerunt. Iustus enim est deus qui nulli facit in
iuriam: sed reddit vnicuique secundum opera sua. Manet autem
ira dei super omnez qui non credit in vnigenitum filium eius
propter primi homines peccatum originale: a quo nemo iustificatur
nisi per fidem & baptisma domini & saluatoris nostri
Iesu christi. Originale vero peccatum si fuerit in homine
solum sicut in paruulis nisi remoueatur per christum damnat
habentem ad penam damni duntaxat: qua videlicet arcetur
[19]
a visione dei et fruitione felicitatis sanctorum in eternum. Adultus
vero qui mortaliter peccat duplici pena post mortem
punietur / damni videlicet & sensus: vt & deum non videat,
& penas ignis iehen ne sine fine sentiens numquam euadat.
Iudei autem & sarraceni ac reliqui omnes qui fidem christi audientes
contemnut / ad penam damni & sensus vtramque sine
dubio damnantur: siue ad legem nature viuant alioquin innocenter
siue contratium. Inter illos vero qui auditum numquamque
habuerunt de christo: si qui ad legen nature vsque ad mortem
viuerent innocentes: non puto causam prebuisse qua
dicantur vel credantur ad penam sensus damnandi: quamuis dei
visione quam damni penam appellauere theologi priuentur
in eternum. Nemo enim dei patris omnipotentis intuebitur
faciem: nisi fuerit per fidem in christo renatus. ¶ Iam
nunc in eos concludamus sententiam: qui nobis ista secundum
christi doctrinam catholice asserentibus, fatua consideratione
obiiciunt. ad quid omnipotens deus cum summe sit bonus tot
milia hominum creare voluit: quos ab eterno praesciuit esse
damnandos? Nam si comparatio christianorum fiat ad infideles:
vicesima pars hominum totius mundi vix hodie credit
in dominum nostrum Iesum christum. Huius questionis immensa
curiositas multos sepe pulsauit: quorum se fides in
christum esset firma & feruens in eis amore deuotio: tam inconsueta
& ardua non quererent. Quis enim tante vel doctrine vel
sanctitatis homo reperitur inter mortales: vt preter ipsum deum causam
nobis aperiat diuine voluntatis? Causa enim voluntatis
dei est incomprehensibilis: quoniam ipse causa est sue rectissime voluntatis.
Ordo sempiternus inuiolabilis: & sicut in superioribus
dixi, deus nulli facit iniuriam. Nonne cum iudicaret deus vniuersale
diluuium super terram: octo homines in arch dumtaxat saluati
sunt: ceteri omnes aquarum inundatione perierunt. Causa pereundi
fuit peccaum vt ℣o crearentur non fuit alia causa quam incircumscriptibilis
bonitas dei. Que pauci saluantur pereuntinus
multis. precessit figura mysterium: & archa noe Christiane fidei
[20]
sacramentum. Quoniam quidem sicut extra noe archam omnes
in diluuio perierunt: ita nunc omnes qui sunt extra vnitatem
catholice ecclesie christianorum sine dubio in eternum
peribunt in peccatis suis, tam iudei quam pagani, heretici
simul atque scismatici. Iusticia dei damnat: quos bonotas
creauit. Misericordia vero saluat: quos gratia confirmauit:
quia vt dicit sanctus apostulus. non est volentis neque
currentis: sed miserentis dei: quoniam cuius vult miseretur:
& quem vult indurat. Recte pensiculemus humani
libertatem arbitrii: & iustam sciemus voluntatem dei.
|
DE MIRACVLIS
Infidelium. Questio Tercia.
Ertia serenissime maiestatis tue questio fuit.
Si nemo extra fidem saluatur vnde miracula infidelibus:
quem fieri stupenda etiam apud incredulos
multorum relatione cognouimus.
¶ Huius questionis vt mihi videtur non erit difficilis solutio:
si & scripturis fidem: & naturalibus anime viribus
necessariam adhibeamus considerationem. Est autem miraculum
accidens nouum & insolitum: quod preter consuetudinem
euenit: & homines in admirationem trahit. Vnde aliter boni
christiani: aliter mali: atque aliter infideles miracula faciunt
Boni quidem christiani miracula faciunt per publicam iusticiam:
mali vero per publice iusticie signa: sed infideles
per priuatos cum demonibus contractus / implicitos vide
licet siue explicitos. De bonis quidem dixit in sancto euangelio
dominus. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur.
In nomine meo demonia eijcient: linguis loquentur nouis
serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eos
nocebit. Super egros manus imponent: & bene habebunt.
De malis vero christianis miracula in nomine Iesu christi
[21]
facientibus ita scriptum in euangelio legimus Multi dicent
mihi in illa die. Domine domine non ne in nomine tuo prophetauimus
& in nomine tuo demonia eiecimus: & in nomine tuo virtutes
multas fecimus. Et tunc confitebor illis. quia numquamque
noui vos: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem
Extra vero ecclesiam dei vbi nomen domini nostri Iesu christi
non inuocatur si qua fiunt preter nature vel artis humane
consuetudinem miranda, demonum cooperatione fieri bonus
nemo dubitat christianus. Et huiuscemodi opera serenitas
tua Cesarea miranda potius dicenda ℣tutis discretione censet
quam miracula. Et non discedit a ratione hec sententia veritatis:
quatenus inter prodigia lucis & tenebrarum. necessaria
discretio haberet? Quatuor mirandorum effectores
inuenio: sed vnicum qui vera facit miracula deum principaliter
vt causam omnium bonorum recognosco. Quo circa primus
& maximus omnium effector mirabilium deus
est: qui totum signis / miraculis atque virtutibus mundum
implens illustrauit: cui reliquorum nullus est comparandus
qui creauit celum & terram / mare et omnia que in eis sunt:
qui solus est omnipotens iustus sanctus & rectus: bonus / incomprehensibilis
maximus / gloriosus / immensus & sempiternus.
Eius inferiora cetera sunt omnia: quoniam quicquid
in hoc mundo mirabiliter potest contingere: minus est
certe quam ipse totus mundus, quem ipse potuit ex nihilo
creare. Omne quoque miraculum quod fieri per hominem potest
minus est homine ipso: quem deus creator omnium ad imaginem
et similitudinem suam ab initio formauit. Et quamuis
miracula dei visibilium naturarum inter mortales
assiduitate videndi iam pene vilescant: tamen si ea sapienter
intueamur: maiora & rariora inusitationis cunctis
apparebunt. Modus autem in deo faciendi miracula, est
voluntas incommutabilis dei / que cum sit omnipotens facit omnia
quecunque voluerit in celo et in terra. Ipse enim dixit & facta
[22]
sunt: ipse mandauit & creata sunt. Voluntas dei ordinata
est & sempiterna: propterea miracula eius ceteris in comparabiliter
sunt maiora. Cunctis enim huius mundi miraculis
maius est quod cernimus totum vniuersum: & quicquid
continetur in eo dei voluntate creatum. Operatur omnia
diuina voluntas incommutabilis perseuerans / quem & principio
cater & fine: sed quicquid vult deus semper vult:
quia cum idem sit apud eum & velle & posse. non est penes
incommutabilem laborare. Vnde cuncta miracula vniuersalia
que conditor facit vniuersorum & bonis & malis spectanda
exhibuit: atque post generalia que iam vsu viluerunt
apud mortales: in singulis pene creaturis infinita quoque
specialiter miranda demonstrauit. ¶ Secundus miraculorum
effector bonus est angelus: qui miranda plerumque mortalibus
tam ℣tute naturali quam diuina potestate operatur. Mittuntur
enim beatissimi illi spiritus ordinatione diuina in
ministerium fidelibus: qui & bonis & malis ea quae sunt nature
beneficia prestant: solis aût credentibus in deum & dominum
norstrum Iesum christum dona gratie salutaris administrant.
Vnde non est dubium ea miracula que fiunt inuocatione
diuini nominis in ecclesia sctorum. ministerio & cooperatione
ipsorum exihiberi. Sed miranda infidelium si qua vel hodie fiunt
vel olim facta leguntur: aut conficta aut ementita sunt: aut de
monum ludificatione patrantur. Non enim fieri potest vt ministerio
bonorum angelorum infideles quicque miracula faciant:
quem vbi christus iesus dei filius non creditur: nulla
gratie signa per bonus spiritus impijs & reprobis hominibus
exhibentur Enimuero cum sint in errore false religionis
abstinati: si quid miraculi fuerint in sua estimatione
assecuti: per ministerium fieri demonum nullatenus ê dubitandum.
Nam cum sint bonis angelis omnino dissimiles, nullam
eorum assequuntur familiaritatem. Nullus autem contemptor
fidei christiane deo placere potest: sed quisquis omnipotenti
[23]
deo displicere conuincitur: familiaritate sanctorum angelorum
procul dubio priuatur. Per hoc tamen non retractamus omnem
hominem bono alicui spiritui esse commissum: cuius ministerio
etiam si sit in credulus dei filio. beneficia nature suscipiat:
quamuis ad dona gratie non pertingat His vero qui credunt
in dominum nostrum Iesum christum non solum nature beneficia
conferunt etiam gratie munera ministrant. Manifestum
est ergo que si qua fiunt apud infideles miracula / non dei
munere / neque sanctorum ministerio angelorum fieri poterunt:
cum extra vnitatem ecclesie omnes sint positi: er signa per iusticiam
publicam ab impijs nequeant operari. Deus etenim sicut
dictum est iram suam originalem ab homine non remouet nisi per fidem
Iesu christi: sed omnis qui incredulus est dei filio / non
videbit vitam eternam / sed ira dei manet super eum. Omnis ergo
super quem manet ira dei deo placere non poterit: & ideo si
qua ad eius preces fiunt miranda, non dei virtute nec angelorum
ministerio: sed demonum potius suppositione credantur
actitata. ¶ Tertius mirandorum effector est diabolus:
qui quasi simea imitari gliscit quodcunque viderit / &
mentes hominum maxime infidelium varijs illusionibus decipit:
& sibi credentes quadam miraculorum similitudine seducit.
Neque enim difficile iudico demonibus sensus Iudificare
posse hominum: quos constat natura cunctis mortalibus
conditos subtiliores. Scire aût cogitationes mortalium
nisi coniectura quadam non possunt: cum videlicet interiora
nostra quibusdam signis facimus manifesta. Demones
futura prenunciant: & aliquando vera dicunt: aliquando
decipiuntur coniecturantes & fallunt. Ab initio mundi
rem antecedentia / quedam signa nouerunt: quorum experientia
& vsu / verum quod futurum est nonnuncumque prenuntiant:
quoniam cum nota sibi rem precedentua signa viderint / statim
quid in cogitatione sit hominis conijciunt. Sepius tamen
fallunt: quoniam falluntur & ipsi. Cum enim de aliquo
[24]
interrogantur negocio quod nesciunt: quemadmodum si
nuncius procul emissus cito / vel quo die sit reuersurus.
statim in ictu oculi peruenient in eum locum vbi illum esse
nouerunt: quem cum viderint iam inchoasse iter ad reuertem
dum deitas studiose numerant: & subito reuersi ad interrogantem.
certo absentem die confirmant esse venturum. Que
si ille aut moram in via traxerit: aut aliorsum declinauerit:
certe demones / iudicio suo deceptos iam / necesse est
falli. Libenter se vaticinijs immiscent. et satis promptuli
sunt ad predicendum futura hominibus honoris & estimationis
gratia: quoniam haberi admiratione digni maxime cupiunt:
honores diuinos appetunt: & timeri a mortalibus
valde concupiscunt. Quemadmodum pueri in abdito latitantes
aut discurrentes laruati subito erumpentes de latibulus
suis coeuos nil tale suspicantes ex inopinato terrore
concutiunt, & rursus ne cognoscantur se iterum abscondunt:
qui cum nescientes territos considerant: quasi
magnum ex hoc videantur assecuti honorem gloriantur. Horum
demones quidam exemplo terre magis affixi, & qui circa
homines versantur nimis inquieti / quos veteres appellauere
bacuceos homines / noctibus territant: & nihil magis q~que
estimationem diuinitatis a mortalibus querunt. Vnde & coram
his cum quibus ratione similitudinis esse permittuntur
varias ludificationes non nuncumque faciaunt: et se terribiles in
mentibus pro vt casus dederit offendunt Quotiens possunt
humani similitudinem corporis libenter induunt: sed
non semper conueniuentem aeris materiam vnde vestiantur inueniunt.
Proptera sepius apparent apparent monstrousi si & horribiles:
quoniam congruos vel humores vel vapores ad perfectionem
optate apparentie non habuerunt. Quanto autem magis
terrenis affixi sunt mansionibus: tanto ex casu ad materiam
facti sunt obtusiores. Vnde propter ignorantiam. quam
inobedientia contraxerunt predictiones demonum frequenter
[25]
sunt false: licet diuina permissione aliquando etiam verificentur.
Nam vt sanctissimus ille ioannes chrysostomus
inquit, concessum est diabolo interdum veritatem dicere: vt
mendatium suum rara veritate commendet: quia si nunquam diceret
verum. neminem posset decipere: et nequecquam ad temptandum
sufficeret eius seductio. Mirandum igitur non est
si demones hominibus infidelibus aliqñ vera videantur
predicere: qui vaticinia in idolis quandam gentilibus poterant
exhibere. Neque mirandum si curam quandoque prestent
infirmantibus. cum naturas nouerint omnium herbarum: seque
facilime applicare possint egrotis: & vel auferre morbos
quos prius intulerunt: vel sensibus ad tempus subtrahere
quos casus inflixit. Vtitur enim omnipotens deus
iure imperatorie maiestatis vniuersorum. etiam demonum
ministerio tam ad probationem fidelium quae ad vindictam
impiorum. Qui cum sint affectione peruersi & in sua rebellione
obstinati atque superbi: diuinas estimationes &
honores maxime cupiunt: & propterea inuocationibus
infidelium quas ad deos suos effundere solent: quasi ipsi
sint dij libenter occurrunt. Mortuos quoque apud infideles
resuscitare videntur ad vitam: & curiosis hominibus
miranda ostendunt: vt eos in errore pristino quasi miraculis
consumatos reddant omnino pretinaces. Mortuos
tamen vere non suscitant, sed hominum sensus varie decipiunt:
quoniam quidem aut ipsi cadauero mortuorum ingressi
ad tempus illa circumferunt tancunque viua: aut illis in locum remotiorem
subductis, aliquod in specie vita defuncti simulachrum
intuentibus exhibent videndum: sicut nos quorundam
experientia hominum informauit. Manifestum credimus
demones omnia posse ostendere in falsa quadam similitudine:
quecunque sancti faciunt miracula in veritate.
Omnia demonum miracula aut sunt fantasmata: aut naturali
quadam industria facta. Nam si homines in ocultoribus nature
[26]
mysterijs experti, quadam obstrusa ceteris applicatione
materie ad formam inconsuetos & mirandos producunt
effectus: sicuti ex rore celi naturales formare anguillas,
ex vitulinis carnibus apes: ex quibusdam radicibus herbarum
serpentes: & his multa similia ne dicam maiora. sicut nos
inplerisque probatio fecit expertos: quis neget demones subtiliores
nature & maiores experientie plura posse operari
naturaliter miranda: que nulli hominum sunt manifesta.
¶ Quartus vero miraculorum operator est homo: qui quatuor
modis operatur miranda: que nescientibus vel causam
cel modum non videntur humana. Et primo quidem inuocatione
diuini nominis: quando in fide domino nostri Iesu christi concurrit
meritum accepte sctîtatis. Quoquidem modo sancti apostoli
& imitatores eorum / virtute dei simul & merito sanctitatis
in vnitate fidei miracula fecerunt. Sed isto modo facere
miracula infideles nequeunt: qui necessarium iter fidei ad salutem
non incedunt. Nam & si vnum plerique eorum credunt in
deum: quia tamen credere in mediatorem dei et hominum renuunt:
a dei misericordia procul valde excesserunt. Omnia vero
promittente sancto euangelio credentibus in deum & dominum nostrum
Iesum christum sunt possibilia: his videlicet qui fidem
rectam sanctis quoque decorant operibus. Enimuero quemadmodum
sine fide impossibile est placere deo: ita etiam fides
sine operibus mortua est. Omnia namque concedert nobis
omnipotens deus que in fide christi petimus: si faceremus
omnia secundum fidem que debemus. Credere firmiter et
operare fideliter. & impetrabis omnia semper. ¶ Secundo
facit miracula homo similitudine angelice puritatis
Quanto enim mens nostra in fide Iesu christi confirmata
per dilectionem purior euaserit: tanto sanctis angelis effecta
similior, eorum familiaritatem maiorem asseq~tur. Quisquis
autem sanctorum angelorum omnimodam familiaritatem assecutus
fuerit: cum voluerit in miraculis deo largiente choruscahit.
[27]
Reuelant enim sancti angeli hominibus puris et in dei
amore feruentibus archana ceteris abscondita: & multa
faciunt eis mandato creatorus manifesta. Nam prope est dominus
inuocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet
dominus: & deprecatones eorum exaudiet: et saluos faciet eos.
Quisquis enim per gratiam cum christo vnicus est: angelorum
crebra visitatione reficitur: sepius cum necessitas expostulat
eorum ministerio signis & virtutibus illustratur Hinc est
que etiam varijs depressi languoribus ad suffragia sctorum se
cumferunt: & promissa domini reuoluentes animo quod suis meritis
nequeunt alienis consequuntur. Quorum in fide christi sanctam
deuotio salutem domino percipit: quem & puritate adiuta conscientie
proprie & suffulta merito sanctitatis aliene in spem certam
non temere consurgit. fiunt autem in ecclesia dei miracula virtute
diuina triplici respectu vel medio. Aliqñ namque deus
omnipotens miraculum operatur minsiterio angelorum / meritis
dumtaxat ipsius operantis: quemadmodum sanctus Marrinus
cecum & claudum sanauit inuitos. Aliquando solius merito
patientis fiunt miracula: sicuti plures curatos legimus per malos Christianos.
quos infirmi optimos in fide crediderunt.
Tertio huiusmodi sanitatos fieri vtriusque merito
pacientis videlicet simul & operantis non est dubitandum:
Christo dicente ad quandam in sancto euangelio.
Si potes credere: omnia possibilia sunt credenti.
Vsque enim fides requiritur ad miraculum / vt dominus
noster Iesus christus veniens in patriam suam miraretur
q~que non poterat ibi facere virtutem vllam propter incredulitatem
illorum. Sed nihil horum apud infideles
agitur: vbi nec in operante sanctitas / nec in patiente fides
orthodoxa inuenitur. ¶ Tertio igitur miracula
facit homo mediante cooperatione diabolice prauitatis.
& hoc fieri potest tripliciter, manifesta videlicet in
inuocatione demonum implicatione & suppositione.
[28]
Inuocatione manifesta necromantici et muliercule quas
vulgo maleficas nuncupamus miranda faciunt: qui similitudine
voluntatis depreuati in consortium demonum transierunt.
Nam sicut in ecclesia dei sacramenta signa sunt
gratie inuisibilis spiritus sancti: ita in scola demoniorum characteres
quidam & inuocationis modi note sunt pacti hominis
& spiritus maligni. Vnde maleficis demonum signa
preferentibus maligni spiritus inuocati libenter consueuerunt
occurrere: & horrenda maleficia simul miranda quedam
exhibere. Sed aliter malefice atque necromantici
demonum inuocatione mirandos producunt effectus.
Malefice quodam professionis genere subijciuntur demonibus:
quorum ministerio aerem turbant tempestates
suscitant: fruges deuastant: homines & iumenta infirmant.
Agunt cum demonibus spurcissime voluptatis
feda commerita: & eos pernitiosis carminibus quos voluerint
ab inferis reuocant in aspectum: Harum facta non miracula
sed potius maleficia dicenda sunt: & extremo suplicio
merito punienda. Necromantici vero non professione
manifesta: sed implicita conditione demonibus se
subijciunt: dum eos non solum coniurationibus & ostensione
characterum. sed etiam sacrificijs fumigijs & votis
ad circulum visibiles compellere pollicentur. Horum infinita
sunt scelera, quoniam in consortium demonum vel implicite
vel explicite omnes conspirare manifestum est. Quamuis
autem necromantici non omnes vel arte vel opere sint pares:
in perniciem tamen propriam damnabili curiositate
omnes sunt concordes: qua demonum suffragio cupiunt assequi:
quod naturaliter nequeunt inuenire. Omnia eorum
& opera & volumina superstitionibus & impietate sunt
plena: & ob id procul a finibus credentium exterminanda.
Magna incantatorum & necromanticorum in oriente multitudo
est: qui suis prestigijs humanum genus miserabilitur
[29]
decipiunt: & pene totam Asyam maiorem & minorem a
fide christi dudum auerterunt. Tribus modis fieri prestigia
possunt: ministerio demonum: operatione nature:
& deceptione artis humane. Miracula infidelium vno istorum
fieri modo nullus dubitabit verus christianorum: vbi
radix ponitur determinata operantis. Sunt autem hodie
complures inter christianos demonum operibus / dediti, incantatores:
malefici / & reprobi circa fidem: qui multos
nimia curiositate decipiunt: & suis artibus impossibilia
promittunt. ¶ Implicatione vero demonum quando
que fiunt miranda: quotiens videlicet homo non satis
recte in fide firmatus aliquid operatur vel optat aliter quam
decet christianum: etiam si nullum credit esse peccatum: quod
cum fieri non debeat nihilo minus diabolus se intromiscens
optatum plerumque prestat effectum. Tale namque est illud
quo spasmatici plerumque vtuntur. In die sacro parasceues
annulum cuiuscumque metalli sub officio fabricant: quem
semper postea in digito cordiali portant. Vanissima sunt
hec / nullam penitus radicem veritatis habentia. Attamen vidisse
me quosdam eadem vanitate curatos a spasmo negare non
possum. Item verbis & herbis fortissimas quosdam aperuisse
seras mihi constat: quod neque dei virtute neque violentia
rerum appositarum existimo factum. Innumera que vidi
& audiui possem introducere similia: quorum effectus
manifesti quid sunt aliud quam quedam demonum miracula?
Sunt denique nonnulli homines nimium curioso, qui characteribus.
scedulis, annulis / figuris / monilibusque & vocabulis
ignotis fidem & confidentiam pertinaciter adhibentes.
mirandos sepe consequuntur effectus: quos neque sctîtatis
merito / neque dei concessos miseratione, sed perfida potius
credulitate subministrasse diabolum minime dubitamus.
Demones enim maximam humani generis inuidiam
habentes: vt animas perdant mortalium: libenter occurrunt vanis
[30]
operationibus impiorum. Quid nam sunt aliud characteres,
& occultorum interpretationes nominum: quam esculenta
quedam & potagia demoniorum? Quicunque caracteribus
mirabiles effectus permittentibus fidem adhibet: & fidem
christi & ecclesiam sanctorum implicite negauit. Heu
quot odie christiani, quot sacerdotes (vt
maioribus parcam) superstitionibus & multis & variis vtuntur
in actionibus quotidianis: quibus implicatas demonum
sequuntur pactiones: in contumeliam christiane fidei
& propriam condemnationem. Et quia hec mala iam nimium
sunt inter christianos multiplicata retraxit omnipotens
manum: & tradidit eos in dicionem perfidorum: vt exactores
penarum illos sentiant: quorum imitatione non deo viuo
& vero, sed vanis superstitionibus pertinaciter militabant
¶ Suppositione autem demonum miranda fieri manifeste cognoscimus
si diligentius veritatem inquirimus. Iudei namque
sarraceni / pagani / siue gentiles / qui non credunt in deum nostrum
Iesum christum si qua faciunt miracula: non dei virtute
non angelorum ministerio: non sanctitatis merito / sed
demonum credimus suppositione facta. Nam quotiens /
omnipotentem deum in cuius vnigenitum filium non credunt
pro alocuius mirandi effectus miseratione inuocant: sciens
diabolus quonam non est peccatoribus salus: & quia non
exaudit altissimus peccatres infideles: vt eos in erroribus
conseruet pertinaces: se occulte per deo inuocato applicat:
& si potest permittente domino quod postulatur orantibus
prestat. Hac diabolus suppositione tanto liberius
vtitur: quanto minus a fide christi & ecclesie sacramentis
impeditur. Manet enim ira dei super omnes infideles qui
non credunt in eius vnigenitum filium: & sunt in potestate
diaboli: ac ideo se inuocantibus ingerit loco dei. Vnde
in suis erroribus obcecati deum inuocant in cuius filium non
credunt: quos in ira manentes audire cum despicit: falsus miraculorum
[31]
operator diabolus accedit. Credunt ergo Iudificationibus
diaboli: qui credere contemnunt veris miraculis
dei. A demonibus falsa miracula suis conuenientia erroribus
accipiunt: q veritate, id est christum sequi credendo
noluerunt. Multi sunt enim apud infideles qui vnum deum
creatorem omnium colentes: idola non adorant, et firmiter credunt
in sua se fide saluandos. Verum quia misterium dominice
incarnationis credere despiciunt: manet super eos ira dei
& in suis fatuitatibus euanescunt. Existimantes sibi deum
esse proximum in quem non recte credunt, subiciuntur demonibus:
quorum falsis miraculis fidem adhibentes in suis
erroribus mendatio confirmantur. Cuius rei similitudinem
introduxisseo Cesar non pigeat. Erat homo quidam custos
porcorum qui scedulam bacillo incluserat nomen diui martyris
Blasij continentem: cui tantum fidei detulit vt baculo in
medio gregis terre affixo lupum ab accessu prohibitue
crederet omnem. Hac stulta confidentia per longam experientiam
tandem roborata: ibat homo securus quocumque volebat
dimittens sine periculo in nemore porcos cum luporum
iam nullus haberet aceessum. Contigit pertransire
videntem absente pastore qui cernens demonem custodiam
habere gregis. dixit ad eum. Quid miser hic agis? Qui respondit
istos custodio porcos. At ille. Quis tibi curam porcorum
commisit? Iterum rñdit. Stulta confidentia pastoris. Nam scedulam
quandam bacillo inclusam magne pictat esse ℣tutis: quam blasij
cuiusdam meriris lupi arceantur a porcis: suam peccauit in
legem: & nostras sequitur vanitates. Verum quia inuocatus non
comparet: ego ne homo confidentiam suam amitteret porcos eius
custodio: & me pro blasio libens suppono. Ira inquit mortales
vanis coniurationibus nos molestant. vt nisi velimum estimationem
nostri & honorem apud eos pdere omnem: necesse sit
eorum inuocationibus stultis plerumque occurramus. Huius similitudine
facti demones misericors infideles decipiunt:
[32]
& miracula que orantes a deo postulant: malignorum spirituum
suppositione sepius assequuntur. In his enim que dei
vel cultum respiciunt vel honorem libenter se demones ingerunt:
& qui manifestos honores assequi nequeunt: occultis
nimirum delectantur. ¶ Simul notandum que ab initio
mundi, nulli vnquam religioni vel secte principaliter excellenti
defuere miracula: quamuis non omnia ex vno principio
sint facta. Nam quicquid miraculorum in vera religione
factum est: non aliunde quam a deo factum est. Habuit enim lex
nature miracula sua: habuit lex scripta: habet iam simul
& gratia. Qui religionem dedit omnipotens deus: ipse etiam miracula
facit. In falsis autem religionibus vbi veritas non colitur:
si qua fiunt miracula non deus sed diabolus operatur.
Deus enim cum sit veritas religiones falsas non instituit: &
ideo suis miraculis nunquamque mendacium illustrauit. Mahumet
qui malo demone plenus falsam religionem instituit: non
ex deo sed cooperatione demonum falsis eam miraculis exornauit.
Demon etenim qui causam dedit erroris: etiam miraculum
(occasione tamen accepta) falsum potuit exhihere [*exhibere] deceptis.
Vnde si Mahumeto nouam religionem rudi populo
persuadenti penitus defuissent miracula: nemo ei forsitan
adhibuisset fidem. Ostendit enim & ipse tam subtilitate
ingenij quam cooperatione diaboli quaedam miranda populis:
vt nouam doctrinam nouis quoque miraculis confirmasse
vederetur. Paganis idolatris etiam non defuerunt
miracula: si fidem historiis non negamus. Iudei vero ante
incarnationem filij dei legem eius suscipientes per mosen
diuinis frequentur miraculis fuerunt illustrati. At vero post
dominicam resurrectionem euacuata lege mosaica qui non
credunt in vnigenitum filium dei manent sub ira indignationis
eius: & cessauerunt eis omnia miracula veritatis. Vnde
si qua hodie miranda faciunt demonum sunt opera: & manifesti
indicia erroris. Maximo enim demones studio inuigilant
[33]
vt eos homines quos a via veritatis que christus est
semel fecerunt errantes: continuatione fraudis vsque ad mortem
faciant in errore pertinaces. Enimuero cum deus gratiam
suam infidelibus iusta ratione subtrahit: eorum deceptor
malignus spiritibus incognitus accedit: & qui longe salutem
abesse conspicit: falsis miraculis quasi prope sit dominus mentes
ignorantium seducit. Demonum igitur sunt opera quecunque
infidelium miracula: quam sicut extra vnitatem christiane fidei
non est salus mortalibus: ita sine christo non conceditur mirabilium
sanctissima virtus. Nunc etenim demones in insidijs
latitantes tropheo christi dudum victiatque confusi: in
aperto comparere vt ante incarnationem domini metuunt: & ideo
se apud infideles pro bonis spiritibus mendaciter ostendunt.
¶ Sunt etiam qui proscriptis tribus adijciunt modis /
quartum dicentes mentem siue spiritum ipsius hominis
posse naturaliter miranda facere: modo sciat se ab omni
aduentitio in seipsam supra sensum in vnitatem reuocare.
Pollicentur enim qui talia astruunt nature miranda facere
futura praedicere. secreta hominum pandere: morbos auferre:
& hominum subito consilia immutare. Sed iste miraculorum
modus non potest esse simpliciter naturalis certus
communis & infallibilis: quam si verus esr quod ego non sum
expertus, necesse est iam aliquid externe potestatis occurrere:
& vel angelum bonum vel spiritum malignum cogitantem
in parte occupare. Si autem nihil exterarum virtutum
se intermiscet: necesse est vaticinantem vel ex coniecturis
vel ex audaci præsumptione loquendi formare principium:
& aliquando verum aliquando falsum pronunciare iudicium. Enimuero
quam diu versatur in corpore spiritus: nihil naturaliter
intelligit sine ministerio sensus. Vnum non obniterer
penitus si confusum et rudem intellectum nostrum pari
concedant ministerio adiuuari / Cernimus enim in his
qui plerumque amoris interni ad Iesum desiderio carnis
[34]
modum contemplantes excedunt: a terra sursum leuatos
in aera: quos non sua duntaxat acie mentis sed diuina nihilo
minus virtute pondus excedere corporale putamus.
Tria igitur memorate opinionis principia incognita multis:
satis faciunt mea sententia paucis, vt mens in corpore
posita mirandos extra se propria virtute operetut effectus.
Quid enim? Dicat mihi nature quisquis ignarus: vtrum corporale
pondus operatione mentis alleuiari possit. Ego contestantibus
mecum duobus rem dico expertam. Cum prosequeter
adolescent studia litterarum, in vno lecto quatuor eramus
nocte quadam doemientes. Surrexit e latere meo coeuus
& dormiens vt solebat in somnis domum oculis clausis &
luna into lucente quintadecima quasi vigil circumambulabat.
Ascendit muros: & elucrum agilitate sua vincebat. Lectum
quoque secundo & tertio sopitus transcendit: calcauit nos pedibus
omnes: nec maius sensimus pondus: quam simus nos
contigisset exiguus. Quocunque dormiens corpus mouebatur:
subito ianuarum omnes vltro aperiebantur clausure Altiora
domus edificia velocissime penetrauit: & more passeris
herebat in tectis. Visa loquor: non vaga relatione audita.
Hec anime non corporis videntur officia: quae sua naturali potestate
vt ita dixerim quasi libere vtitur: quando ligatis sensibus
carnis extra domicilium corporis euagatur. Sed cum non sit præposite
questioni materia ex omni parte conuenientes: de causis
horum mirabilium in alud tempus remittamus tractatum
Haut enim credimus ista miranda sapientibus qui mentis humane
virtutem & nobilitatem optime intellexerunt: vtpote
quae solo corporis inter iectu remorata, de reliquo par angelis
estimatur. Fascinationum denique & varios modos protransimus
et genera: quibus ad externa furiosus valde mirandos
operatur effectus Multa etiam potest ad producendos mirabiles
effectus fortissime confidentis imaginatio: siue in verum /
siue inestimatum feratur obiectum. Vnde cum tot sint
[35]
operandi miranda & genera & modi: non est mirandum. si
iudei, sarraceni, pagani, gentiles/ ac reliqui extra fidem,
christi nonstituti quaecunque infideles qui facere miracula per
publicam iusticiam nequeunt: miranda vel demonum suffragio
vel articiosa industria committunt. Nec me fugit pari
quidem rationi miracula sanctorum impugnari ab impijs
quasi non virtute creatoris fiant sed potius implicatione vel
suppositione diaboli. Quisquis christianam fidem solam veraciter
credit esse veram: omnium infidelium miracula cooperatione
demonum non dubitat esse patrata. Si quis vero contrarium temere
& pertinaciter senserit: infidelem se non christianum ostendit.
|
DE SCRIPTVRA
Sacra. Questio Quarta.
Varta vero serinissime maiestatis tue questio
fuit ista. Quare omnipotens deus scripturam sanctam
tam noui quam veteris testamenti mysteria fidei
nostrae continentem, non dederit apertam, manifestam
in omnibusque uniformem & palam ad
omnia sufficientem: sed inuolutam potius,
& in multis locis enigmatibus plenam. Multa
enim ad perfectionem fidei sunt necessaria
quae in diuinis scripturis non reperiunt sufficienter
expressa. Ad hanc Maiestatis tuae sacratissimae
quaestionem videtur respondendum:
Omnis scriptura diuinitud inspirata perfectum
diuinitatis est opus ante tempus omne praeordinatum,
in tempore scriptum, non secus
quam deus voluit, qui ut scriberetur hominibus inspirauit.
Dei autem omnia perfecta sunt opera: ideoque cum scriptura
de qua loquimur dei sit opus: necessarium est eam
in omnibus confiteri perfectam. Summus etenim arbiter
deus cuius omnia perfecta sunt opera, sicut voluit et
quem voluit scripturis suis ordinem contulit: & excipientibus
illas quemadmodum scriberent procul dubio infudit.
[36]
Sacre neque scripture tantam omnipotens deus auctoritatem
& maiestatem contulit: ut in eius comparatione omnia huius
mundi vocabula deficiamt: cum diuina humanis proprie
nequeant comprehendi sermonibus. Diuina igitur
scriptura que superficie verborum nescientibus apparet
confusa: scientibus eam videtur manifesta: quam nisi legatur
illo spiritu quo infusa honinibus [*hominibus] creditur, ad eius
intellectum minime peruenitur. Aliter eam legit doctus
qui carnis vmbraculo ac vanis desideriis estuat: et aliter
intelligens quem exutus voluptatibus amor dei veraciter
inflammat. Unde mirum non est si homines carnaliter sapientes
diuinas scripturas non intelligant: qui carnis voluptatibus
obcecati dei spiritus dulcedinem nunquam perceperunt.
Quemadmodum si puero prima literarum elementa discenti volumen
exhibeas quodcunque scriptum cuiuus character suo
sit libello dissimilis cum legere nequiuerit scripturam ilico
malam & non recte formatam exclamabit. Pari modo ad
lectionem diuinarum scripturarum accedentes homines carnaliter
dumtaxat sapientes: qui ea que diuini spiritus sunt non
capiunt, viciis & temeritate grauati cum suam ignorantiam
& indignitatem culpare debuissent scripturas quas non
intelligunt sanctas reprehendunt. Non enim passim omnibus
diuinas licet interpretari scripturas: ne bestia contingens
montem lapidibus obruatur. Surgunt nunc ordine prepostero
plures qui omne vite sue tempus in letteris humanitatis
consumpserunt: & seniores facti diuinas scripturas
quas nunquam didicerunt perperam interpretantes non
enucleant, sed confundunt, & in proprio sense discutiunt.
Vnde quicunque sacras scripturas non eo spiritu intelligunt
quo scribentibus sunt infuse: velamen ignorantie
& temeritatits [*temeritatis] super cordibus suis habent more iudeorum
expansum: & inde sepius venenum pernitio si erroris
hauriunt: unde in spiritu accedentes dei humiles
[37]
salutis poculum acceperunt. Non enim habetur doctrina celestis
in verbis scripturarum sed in sense: non in superficie
sermonum / sed in intellectu: non in foliis ornate orationis: sed
in occulto mystice inspirationis. Hinc diuus papa Gregorius.
Sacra inquit scriptura omnes huius mundi scientias /
more locutionis sue longe transcendit: quoniam in uno
eodemque sermone dum narrat textum occultum prodit mysterium:
& quemadmodum simplices superficie refouet: ita sapientes
mysterio exercat. Habet enim in publico unde paruulos
nutriat: & seruat in occulto unde mentes sublimium
in admirationem dulcedinis suspendat: quasi fluuius quidam
mirabilis in quo & agnus simplex & paruulus ambulet,
& elephas magnus natet. Et sanctus Augustinus super
genisim dicit. Sic diuina loquitur scriptura vt altitudine
sua superbos irrideat: attendos profunditate sua terreat:
magnos virtute pascat: & sua paruulos affabilitate
nutriat. Maior emin [*enim] est sacre scripture auctoritas: quam sit
omnis ingenii humani perspicacitas. Propterea quatenus
ad earum verum intellectum perueniatur, in primis purgandus
est ab omni affectione carnali animus: implorandum
sedulo cum humilitate diuine bonitatis auxilium: ut
suo illuminet spiritu discentis intellectum. Auctoritati namque
diuinarum scripturarum omnium colla subdenda sunt potestatum:
& sicut diuus inquit Ieronimus nunquam sic adulandum
est homini / ut sanctarum scripturarum veritas negligatur:
que tota in utroque testamento & in narratione gestorum est
vera: in monitionibus recta: in promissionibus certa: & in
comminationibus terribiliter metuenda. Quo circa non omnibus
data est posse diuinarum scripturarum penetrare
mysteria: sed illis dumtaxat ut cumque permittitur: quibus
& amor continuat studium: & dei spiritus purgatis
mentibus verum confert intellectum. Quisquis autem caligine
viciorum est sordidus: quisquis mente tumida incedit
[38]
superbus: quisquis de veritate scripturarum dei vel in
parte vel in toto dubitat: nunquam ad earum intelligentiam
se posse pertingere confidat. Dicit enim ipsius auctoritas
scripture quoniam nisi credideritis non intelligetis.
Nostri est tarditas ingenii, nostri quoque impuritas
desiderii: quoties diuinas scripturas non recte intelligimus:
quando videlicet velamen perniciose occupationis
super cordibus nostris manet expansum quod
non sinit nos ad verum peruenire intellectum. Hinc fit
que sensum quem spiritus sanctus diuinis scripturis infudit non
intelligimus: sed nuda scribentium verba capiens in alium
sensum retorquemus. Enimuero si mentis nostre a viciis
essent purgate carnalibus: si per continuum sobrietatis
studium: ingenium exercitaretur in scripturis: si ea sanctis spripturis
adhiberetur credulatis & reuerentia quam dignitatis
requirit: luce clarius intelligeret omnis studiosus, nihil sacris
lectionibus inesse confusum: nihil dissonum, nihil inconueniens /
nihil absurdum: aut sine iustissima ratione insertum.
Omnia siquidem diuine loca scripture sunt plena mysteriis:
& quotiens aliquid in eis videtur obscure positum: diuina
est prouidentia factum: quatenus & studiosa mens necessarium
habeat pietatis exercitium: & fides simplicium debite reuerentie
non amitteret locum. Non igitur a casu sed prouidentia
sempiterna scripturas scta~s in multis locis voluit esse onscuras:
quatenus tot abundaret misteriis: quot sensibus inspirante
dei spiritu catholice a doctoribus explanatur.
Nam ut sacer inquit Augustinus diuine scripture obscuritas
utilis est & multum, proficua: propterea quae plures sententias,
veritatis parit & in lucem producit hominibus: quia cum alius
hunc alius vero alium sensum catholice eam exponendo
eruit: quam sit alta & prufunda innotescit. Unde non existimet
homo seculare litteratura tumidus que sacram scripturam
intelligat: nisi prius velamen superbie, & omnis inordinate
[39]
concupiscentie deponat. Secularis enim litteratura
maius valet ad exercitandum ingenium: quoque ad illuminandum
ad veram sapientiam intellectum. Est ergo sine dubio
scriptura diuina purgatis mentibus q' continuum exercitum
diuini timoris / & frequens studium, lectionis & manifesta
& lucide: que sordidis & seculari sapientia inflatis confusa
videtur & obscura. Unde scripturas sanctas ille bene
& recte intelligit: qui affectione purgata / in earum studio
frequens, sic eas exponit sicut ille qui scripsit. Nam si
alio spiritu legantur, q' illo qui eas ut scriberentur inspirasse
creditur: necesse est que mens a vero intellectu penitus
arceatur: Cum vero dissonantiam in eis aliquam offendimus:
non sensuum sed verborum esse duntaxat intelligamus: que
non a casu / sed prouidentia dei ordinate nascitur: ut mens
in scripturis (ne torpescat omnino) excercitata diutius roboretur.
Dei nanque consilium falli non potest, sed diuine
scripture consilio voluntatis eius sunt scripture:
sequitur necessario que sint vere & nullatenus false. Homines
fuerunta quibus diuine nobis scripture tradite
sunt: verba certe humana consuetudine usitata scripserunt:
quibus hoc significarent posteritati que summa illa
diuinitatis excellentia notum voluit esse mortalibus.
Vos igitur nunc qui seculari sapientie dediti scripturas
impugnatis diuinas dicite. Noui ac veteris testamenti
quam ut veram auctentiam & sanctam christianorum
suscepit et veneratur scripturam ecclesia, unde susceptam
creditis? Ed deo: an ex hominibus? Si ex deo: quare vos
ei non creditis? Omnis enim qui scriptira, impugnat quam
ex deo inspiratam credit: diuine ordinationi manifestissime
resistit. Si autem ex hominibus est: quare vos promissam
in ea salutem speratis eternam: quam homo dare non potest?
Nisi forsitan pergatis dicere insani conficta omnia: et nihil
[[restare post fata quam cinerem, mentemque simul cum corpore subire interitum: quae professio
non minus vos insanos demonstraret quam fatuos. Nam si in dominum nostrum Iesum
Christum unigenitum filium dei veraciter creditis,
..............
tiosis erroribus quasi lapidum]]
[40]
ictibus vulneratur. Nam sicut omnia munda sunt mundis:
ita prophana videntur cuncta prophanis. Posuit ergo
deus latibulum suum altitudinem scripturarum: quam sic inaccessibiliter
& clausa est reprobis / ut tamen semper manifesta pateat
sanctis. ¶ Quare autem omnipotens deus scripturam sanctam ad omnia
que fidem respiciunt christianam non dederit sufficientem
& manifestam: breuitur respondemus: Duo sunt quae ad confirmationem
fidei christiane altissimus prouidit credentibus:
ecclesiam videlicet et scripturam: ut quid in altera non satis
manifeste expimitur: latus ab altera declaretur. Unde
si quid in scripturis sanctis circa regulas fidei minus sufficienter
inuenimus expressum: mox recursum habemus ad
ecclesiam: & ubi ecclesia informatione salutario opus habet
ad pietatem: ilico se confert ad scripturam. Hinc sit que
neque sine scriptura: ut duorum fiat sententia una Augustinus
enim dicit. Euangelio non crederem: nisi auctoritas
ecclesie me compelleret. Ioannes autem gersonensis dicit.
Ecclesie non crederem: nisi euangelium me compelleret. Confirmat
autem scripturam sanctam ecclesia: & ipsa confirmatur
pariformiter a scriptura. Ecclesia abundat quoties scriptura
deficit: & si quando ecclesia dubitat ad scripture consilium
recurrit. Unus enim est dei spiritus sanctus qui in fide Iesu
christi fundauit ecclesiam: ipse idem omnipotens que solus inspirauit
scripturam. Et hic est funiculus triplex, qui non facilerumpitur:
ubi scriptura diuina per spiritum sanctum auctoritati
ecclesie copulatur: usque adeo ut ecclesia scripturam:
& scriptura rursus commendet ecclesiam. Causam itaque
ut mihi videtur ad propositam questionem inuicte maiestatis
o Cesar sufficientem assignauimus: quoniam si omnia
in scripturis sanctis essent manifeste expressa quae pietatem
fidei respiciunt: non videtur tante auctoritatis sanctam
mater ecclesia: & euacuaretur magna ex parte meritum
[41]
obedientie salutaris: Simul ad principalem questionem
satis puto responsum: ubi quidam existimant scripturam
sacram in plerisque locis esse confusam & imperfectam:
quam tamen si debita mentis puritate legerent inuenirent
utique perfectam & solidam. Auctoritas ecclesie catholice
magna est: que sola in his que fidem respiciunt
in dubiis habet interpretari scripturas cui omnium subiicienda
sunt colla potestatum: a cuius diffinitione su quis
ausu temerario discesserit: euangelium christi negnauit.
Una est fidelium congregatio mater christianorum sancta
ecclesia: extra cuius unitatem nemo saluabitur: que &
si in moribus quandoque videatur infirma: tamen fide semper
constans nunquam errauit christi pietate salua.
DE REPROBIS
atque maleficis. Questio quinta.
QVinta
serenissime celsitudinis tue questio fuit
ista. Quare homines impii mali & reprobi
circe fidem, ut sunt ille mulieres quas vulgo
maleficas nuncupamus spiritibus queant
imperare malignis: cum viri boni & fidei christiane studiosissimi
obseruatores, neque bonis spiritibus imperare possint
nec semper malignis. ¶ Ad hanc questionem
ita me pridem memini respondisse. In omnibus diuine
maiestatis operibus series et ordo pulchritudinis est / inuiolabilis
equitas: quo singula conuenienter disposita:
in eo quem accepterunt gradu perseuerant. Nam sine ordine
proprio nihil subsistit in mundo. In hoc ordine libertas
arbitrii quam creator omnium dedit hominibus: nulla impellitur
violantia potestatis, quo minus semper maneat
in ordine quem a principio creationis sue homo primus accepit.
[42]
Unde nemo bonus inter mortales nisi proprie consilio voluntatis
adiutus per gratiam miserentis dei, & nemo malus
nisi sua sponte gratia destitutus propter obstaculum peccati.
Voluntatis autem rectitudine bonis spiritibus efficimur
similes: si pietatem fidei quam habemus in christum
sanctis & necessariis operibus comprobemus. Et sicuti bone
voluntatis consummatio bonos homines spiritibus pares
facit angelicis: ita peruersitas impiorum eos similes reddit
demonibus. Vnde mali homines atque peruersi quanto
amplius malicia proprie voluntatis deprauati fuerint: tanto
fiunt demonibus affectu similiores. Similitudine vero
amicitie familiaritas introducitur: ex qua paulatim confidentia
mutua generatur. Ex confidentia minoris in maiorem
nascitur imperium siue sit verum siue astutia simulatum.
Prauorum itaque hominum si quod imperium esse videtur
in demones ex magnitudine prauitatis oritur: quando videlicet
affectus eorum usque adeo deprauatur: que concurrentium
sibi daemonum maliciam voluntate reproba vel superant
vel equant. Non enim sunt daemones omnes malicia
vel intelligentia pares: sed est alius alio multum & astutior
agilitate intelligendi & deprauata affectione longe
deterior. Nam qui labentes e sedibus altis terre magis
cuniuncti cauernas speluncasque inhabitant, ceteris profecto
sunt obtusiores: usque adea que & gladios metuant
& virgas minisque moneri videntur territantium hominum:
quemadmodum in his contueri licet quos energume
nos appellamus. Demones autem qui magis remoti commorantura
terra: & subtiliores sunt nature, & rarius conueniut
hominibus. Homines vero malicia pleni quanto
magis in voluntatis peruersitate profecerint: tanto siunt
similiores demonibus: a quibus in familiaritatem
admissi, iam deinceps eddiciuntur audaces: accipiuntque
super demones quorum familiaritate vtuntur imperium
[43]
non violente potestatus sed ficte simulationis. Demones
enim ut eos homines quos semel in deditionem acceperunt,
voluntarios in eorum prauitate contineant: simulata
se dominatione motos libenter se illis subijciunt: & quod
sponte faciunt, quasi compellantur ad obedientiam fingunt.
Nemo quippe verum super demones imperium consequitur:
nisi quem fides in dominum nostrum Iesum Christum per sanctitatis meritum
fecerit deo acceptabilem & amicum. Sic enim devere credentibus
in dominum Iesum scriptura dicit. Et eis dedit potestatem
super omnia demonia. Imperant ergo demonibus homines
mali, quos illis maliuolentia similes, similitudo familiares,
& familiaritas proprios fecit atque subiectos. Quemadmodum
si magno principi (quod fieri sepe contingit)
seruorum quispiam humili natus loco diuturna familaritate
coniunctus imperare dicatur, a quo totum quod postulauerit
sine contradictione assequitur: ut magis ipse dominum
regere quamque ab eo regi videatur. Iuxta hanc similitudinem homines
mali & reprobi quia demonibus in eorum admittuntur
familiaritatem: & fiunt protractiore confidentia multum
audaces: accipiuntque simulatum in illos ne dicam familiare
imperium: quod prauissime voluntatis similitudine me
ruerunt. Unde quicquid a demonibus sibi ex conpacto
implicito vel explicito concurrentibus expostulauerint
accipiunt: nisi quoties ordinatione diuina prohibiti, prestare
nequeunt quod petitur. Nec tamen passim reprobis &
malis ita concurrunt omnibus: sed illis dumtaxat cum quibus
interueniente compacto aliquo federa inierunt: ut sunt
malifice mulieres / que homagium prestitere diabolo: &
inuocatores illi demonum quos usitato vocabulo necromanticos
vulgus nuncupat. ¶ Duo sunt genera hominum
qui demonibus imperare licite possunt. ¶ Primum
quidem illorum est hominum qui merito sanctitatis deo dilecti
potestatem ab ipso conculcandi caput antiqui serpentis
[44]
acceperunt: quales in ecclesia primitiua fuerunt apostoli eorumque
sequaces atque discipuli: de quibus in sancto euangelio dominus
loquitur. In nomine meo demonia eiicient: & quia
serpentes tollent. ¶ Secundum vero genus eorum est hominum
quibus ratione ordinis in ecclesia dei conceditur: ut
demones de hominum corporibus accepti potestate ministerii
depellant. Et hoc ministerium exorcistis in ecclesia
dei committitur, quando videlicet a pontifice ordinantur.
¶ Rursus sunt duo genera hominum qui demonibus imperare
cupiunt: quod quamque illicite presumant iniquissimis condictionibus
ostendunt. ¶ Primum genus perniciosissimum
est maleficarum: que pacta ineunt cum demonibus: &
professione solemni premissa in ius proprietatis perpetuumque
obsequium demonum alicui semetipsas tradunt. Quanta
mala hoc perniciosissimum genus hominum faciat in imperio
tuo: nemo est sapientissime Cesar qui possit exprimere.
Nam deum in primis fidemque christi et sacrum baptisma
negantes, se mente & corpore demonibus offerunt: homines
& iumenta suis maleficiis infirmant ledunt & occidunt.
Non est morbus quem (permittente deo) non possint
inducere: quia cum se demonibus in obseruatione
compactati federis famulatrices exhibent: illorum comparatione
quicquid voluerint audent. Unde non sunt uspiam
tolerande, sed potius in loco omni funditus exterminande:
omnium creatore deo sic precipiente. Maleficos non patieris
viuere. Maleficarum alie carminibus demones aduocant:
alie precationibus et sacrificiis eos alliciunt: relique
nefandis rebus & cerimoniis eos prouocantes in adiutorium
impietatis sue trahunt. Mirandum igitur non est que malifice
demonibus imperare videntur: quibus impietate peruerse
voluntatis factem sunt similes: & mutua conuersatione
in malum humani generis concordes. ¶ Secundum genus
prauorum hominum demonibus imperare volentium illorum est
[45]
quos vulgo necromanticos appellamus: qui artes profitentur
execrationibus plenas: quibus pollicentur se demones
in circulum posse conuocare: vel in chrystallum siue vas aliud
inclusos palam visibiles ostendere. Hi perniciosissimi homines
pleni mendacio & superstitionibus tanta committunt mala,
quanta bonus nemo posset excogitare. Nam ut in obsequium
sibi demones alliciant sacrificiis turpissimis plerumque utuntur
& expressum cum eis ineunt pactum multos variosque libellos
circumferunt spurciciis impietate, ac mendacio plenos
veterumque philosophorum & sapientum nominibus fallaciter
inscriptos: quorum exhibitione incautos & curiosos plures
decipiunt: & in foueam demonum secum trahunt. Promittunt
magna & penitus incredibilia: quorum auditione homines in
admirationem mendaciter suspendunt. Annulis, pentaculis,
imaginibus / exorcismis, & coniurationibus, dicunt se
demones posse coartare malignos, ut in circulo vel in
chrystallo seu alio receptaculo visibiles appareant, & ad
omnia interrogata distincte respondeant. Hoc omnes quidem
promittunt, sed paucissimi nostris temporibus inueniuntur
quibus maligni spiritus etiam malis per hunc modum
obediant: deo id iustissima ratione non permittente: ne
curiositas hominum ad nouitates prona / contempta religione
christi suffragia in necessitate postularet a demonibus
Omnes autem quibus maligni spiritus aduocati coniurationibus
necromanticorum obediunt: in eorum consortium per pactum
explicitum vel implicitum sine dubio transieruny. Reliquorum
vero maior est numerus, quibus obedite maligni spiritus
despiciunt: quamuis in profanis se necromanticorum artibus
omni tempore non vereantur occupare. Et quia nostris maxime
temporibus abundare cepit iniquitas & refriguit charitas
multorum, isti maledicti ac mendacissimi homines nimium
inualuerunt, et quamuis contemnantur a demonibus, nihilominus
in suis perniciosis dogmatibus perseuerantes multos decipiunt.
[46]
Crede mihi Cesar quoniam hoc mendacissimum genus hominum
sacro imperio tuo valde est perniciosum: & ideo
non minus quem maleficarum scaturgio penitus exterminandum.
Pollicentur magna: & mentiuntur omnia. Enimuero
cuncta que in libris eorum promittuntur, vana sunt & mentita:
& nihil prestant credentibus aliud, quam dolos / fraudes:
& subtilissimas deceptiones. Quod si quando videntur exhibere
promissa non aliter quam demonum id fieri cooperatione
manifestum sit omnibus: a quorum consortio non minus est fugiendum
quam a seuissimis inferni cruciatibus. Occurrunt enim
plerumque his necromanticis operationibus demones, & ut
inuocatores suos in cepta perfidia pertinaces contineant
eis si possunt rogata prestant. Aliquando vero coniurationibis
inuocati comparare despiciunt: et nihilominus
inuocatium se mentes abduxerunt. ¶ Est & aliud genus
hominum non minus factuum quam supersticiosum, illorum
videlicet qui nullum volunt cum demonibus habere commertium:
& nihilominus rebus utuntur in operationibus
vanis demonibus appropriatis: & ob id penitus illicitis.
Pictant enim characteribus magnam & occultam in esse
virtutem: & ideo varios contra fidem christi committunt errors.
Verum quia non est huius temporis eorum recensere
vesaniam: propositum nostrum prosequamur. Quare autem
boni & iusti homines super demones non consequantur
imperium breuiter est dicendum. Quemadmodum silimitudo
voluntatum homines malos & impios pares facit esse
demonibus: ita bonus & iustos dissimilitudo voluntatum
eis reddit omnino contrarios. Inter contrarios vero
atque dissimiles nulla potest esse familiaritas: sed repugnantia
potius continua versatur & odium. Ubi autem nulla reperitur
similitudine voluntatum contracta familiaritas:
neque confidentia potest esse unius ad alium: neque mutuus
in operatione mirabilium consursus. Nec tu Cesar gloriose
[47]
homo cum sis hominum moderator magnus & princeps
quempiam tibi familiarem admittis moribus tibi omnino
contrarium atque dissimilem: & tue voluntati iugiter reluctantem.
Viri autem boni & recti quia prauissme voluntati
demonum semper obnituntur: nequaquam in eorum possunt
transire consortium: quibus nec volunt nec consentiunt
esse familiares / sed eorum totis viribus refugiunt & detestantur
occursum & ideo fictum illud de quo dictum est in eos
non assequuntur imperium. Nusquam enim tuta familiaritas
quam voluntatum similitudo nulla processit: nec potest inter
contrarios esse concordia: nec inter dispares voluntate constat
amicicia. Nec tamen omnibus malis & reprobis passim
demones obediunt, sed illis dumtaxat quibus confederantur
pactis & obsequiis, & quos aliter nequeunt habere
fideles inuocati libenter occurrunt: licet se compelli mentiantur.
Mirandum itaque non est optime Cesar quod maligni
spiritus prauis atque peruersis nonnunquam videntur obtemporare
hominibus: quos sicut diximus & maleuolentia similes
& perniicies in genus humanum fecit esse concordes.
Sed procul sit ab omni christiano praua similitudine voluntatis
velle imperare demonibus: quoniam si quis in hac
vita malignorum spirituum habere consortium ceperit: in futuro
cum eis sine fine ardebit. Sed quare boni & iusti homines
imperare sanctis dei angelis nequeunt in quorum similitudinem
bone voluntatis transierunt? Puto expredictis
facile questionis huius daretur solutio: si differentia
intellectuum ad memoriam reuocetur. Quamuis enim
plures in ecclesia dei sint homines constituti, quorum iusticia
multis proficit ad salutem: paucissimi tamen usque adeo
nostris temporibus proficiunt: ut propter sanctitatis meritum
vel metuendi sint demonibus, vel in consortium familiaritatis
recipiantur ab angelis. Hint fit quod homines
nostre tempestatis neque malignis spiritibus merito sanctitatis
[48]
imperant: neque sanctis angelis familiares esse merentur,
si qui vero in illum sanctitatis gradum profecerint quo
miracula facientes in ecclesia quemadmodum sancti quondam profecerunt:
iam potenter & imperare demonibus possunt: et
familiare beatorum spirituum habere consortium. Certum est enim
quod sancti & deo dilecti homines inprimitiua christianorum ecclesia
maiora quondam bonorum cooperatione spirituum beneficia
prestitere mortalibus: quam prauorum hominum impietas maleficia
demonum ministerio unquam inferre potuisset. Multa
enim potest miranda precatibus: quisquis dei cultor
verus similis euaserit angelis sanctis.
DE POTESTATE
Maleficarum. Questio Sexta.
Exta inuictissime maiestatis tue questio fuit.
Unde potestas hec tanta maleficis, qua patrare tam
multa varia & miranda possunt etiam
in una hora; qualia vel quanta nullus bonorum facere
posset in omni vita sua. ¶ Ad hanc questionem si breuiter
voluerimus respondere: necessario dicemus quod omnis potestis
a domino deo est: sine quo nihil potest omnis creatura.
Dicit enim in sancto euangelio christus. Sine me nihil potestis
facere. Unde manifestum est quod omnis potestas faciendi
aliquid hominibus a domino deo & non aliunde conceditur
siue bonum homines siue malum operentur. Hinc sanctissimus
presul Augustinus dicit. Voluntas dei est prima & summa
causa omnium corporalium specierum ac motionum: nihilque fit in
ista totius creature amplissima & immensa republica visibiliter:
quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi
imperatoris aut iubeatur / aut permittatur / secundum ineffabilem
iusticiam premiorum atque penarum Umde non est dubitandum
Cesar que potestas illa maleficarum / in quam mirandos (cooperatione
demonum) horrendosque producunt effectus a domino deo
[49]
///...................................
[50]
[51]
[52]
[53]
[54]
[55]
[56]
¶ Sextum vero demonum genus appellatur lucifugum,
propterea quod lucem maxime horrent & detestantur:
quia nec diebus unquam apparent, nec alio modo
corpus quam de nocte possunt assumere.
Hoc est negotium quod in tenebris perambulat,
genus daemonum imperscrutabile, ac
penitus tenebrosum, passionibusque frigidis agitatum,
malitiosum, inquietum, & perturbatum,
quod occurrentes homines nocturnis
violenter comprimit horis, saepiusque
deo permittente, aut flatu quosdam interficit,
aut contactum. Maleficis non conuenit hoc
genus daemonum, necque carminibus artari potest,
quia & lucem fugit & voces hominum,
simulque omnem tumultum aereum: maxime
ad maleficia foeminarum consueuit occurrere,
quoniam caeteris est omnibus magis subtile,
& audacissimae temeritatis.
........
DE PERMISSIÕE
Diuina. Questio septima.
Eptima questio serenissime maiestatis tue:
ista fuit. Quare
...................................
[57]
[58]
[59]
[60]
[61]
[62]
[63]
[64]
[65]
[66]
DE PROVIDEN-
tia dei Questio Octaua.
[67]
OCtaua serenitatis tue questio ista fuit.
...................................
[68]
[69]
[70]
[71]
[72]
[73]
[74]
[75]
....................................
AVCTORIS PRO-
testatio ad Cesarem.
Ec sunt Maximiliane Cesar inuictissime que
mihi ad Octo Questiones a tua maiestate ..........................................
[76]
...............
Ioannes Tritemius Abbas.
¶Impressum Oppenheym Impensis Iohannis
HAsselbergeñ/de Augia Constantiensis
dyocesis. Anno domini. M.D.XV.
xx. Mensis Septembris.
[finis]
|