This digital edition by Joseph H. Peterson, 2005.
License CC-BY 4.0.
https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/
This is the final work of Bruno, before he was imprisoned and burned at the stake by the Inquisition.
For another edition, see bfn.fr.
IORDANI BRVNI NOLANI DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER II, VBI DE PRINCIPVM IMAGINIBVS ET PRIMVM DE IIS QVAE IOVIS. |
CAPVT PRIMVM.Apparet primo: Super monte infans, circa montem fluvius, infanti adstant iuvenculae duae et lactens capra proxime. II. ¶ Puer et puella in gremio Fortunae, cuius ille dexteram, haec sinistram mamillam apprehendit. | |
III. ¶ E regione Corybantum1 formae tympanis atque cymbalis2 strepentes circa cunas. |
1. Coribantum 2. cimbalis |
IV. ¶ Sequitur matrona anthropophago seni linteis3
involutum saxum porrigens, quod ille apprehensum devorat.
|
3. lintheis |
V. ¶ Vir scutum habens caprae pelle circumtectum,
de qua stellantibus aureis guttis inspersa nubes exsurgunt,
a quibus pluvia distillat.
| |
VI. ¶ Iuvenis blandissimus lauro coronatus sinistra
citharam,4 dextra exectos alicuius habens testes, circa mensam
saltat.
|
4. cytharam |
VII. ¶ Tres monstrosi gigantes trecentis lacertosissimis brachiis natura muniti, centum et quinquaginta scuta [105] [201] et totidem gladios habentes, circa magnum regem (qui in solio sedens alios coronat) custodes apparent.
VIII. ¶ Viri species super nubis throno, e cuius dextera
ingens coruscatio fit, deiaculato monte gigantem opprimentis.
| |
IX. ¶ Ab australi plaga venit rex syndone caerulei5
coloris in morem saphiri6 perlucentis indutus, nudato ense
superequitans cervum longe latissimeque ramosa et auro
radiantia cornua quatientem, coram quo disparent leones
humanas devorantes carnes. Inde viraginis prodeunte figura
quercus ramum glandibus onustum habentis in dextera, coruscationes,
subiti ignes circum et turbines et vehementia
ventorum omnia territans, fragor, igneae aethrae. Atqui
affabili mitissimoque vultu curia principem coronat.
|
5. cerulei 6. forse sapphiri |
X. ¶ Sequuntur familiares formae: aquila7 puerum
unguibus implicatum rapiens,
|
7. formae Aquila |
XI. ¶ Puer nudus pocillans regi, qui sinistra ad genas,
dextra ad poculum extenta8 curvatur,
|
8. extencta |
XII. ¶ Vir barbatus cornua habens arietis, cui adstant
formae Satyri, tauri, cygni, cuculi, qua specie apud
Libyam colebatur Iuppiter.
CAPVT II.Aliae imagines quae apparent in campo Iovis.Prima quae Iunonis dicitur: in specie maris septem iuvenculae uni puellae adsistentes, illustrissima claritate venerandae.
II. ¶ Virgo cuculum (qui in sinum de tempestate
eximia advolarat) contectum refovens.
| |
III. ¶ Vir ad dormientis coniugis ubera infantem
alienum [106] admovere,9 circa quos vaccae species et quatuordecim
nymphae.
|
9. forse admovens |
Secunda quae fertur imago Hebes: puella de lactuca
sylvestre enata, poculum habens in dextra coram rege in
sceptro et diademate augusto.10
|
10. augnsto |
Tertia regis et iudicis, cui immolaturo coram populus
adstat, cui de mari taurus prodiit.11 Inde a seniore (quem
puer alatus sequitur subiectum praetervolitaturus mare)
claustra relinquuntur.
|
11. forse prodit |
Quarta rex lances habens sinistra, dextra virgam, ante oculos tabulas. Quinta in specie viri corpus flammeum virginem comprimens, cum coitu absoluto prodit rex, quo coram parente supplice de incava arbore exit innumerus exercitus. | |
Sexta arbor celsa proceritate12 sublimis, stellas alto
attingens cacumine, pansisque circum undique ramis universo
supervernat horizonte, semper frondosa virens, aeterne
florida et odora, perpetuo foecunde13 fructifera, solido
perenniter trunci robore felix,14 firmis innixa radicibus15 in
secula vegetans.
|
12. proreritate 13. faecunde 14. faelix 15. radi|bus |
CAPVT III.1Iovi adsistentia. Antecedentes.
Procedunt ante Iovem Causa, Principium, Initium,
Adorsio, Occeptio, Via, Vestibulum, Limes, Aclitus, Ingressus,
Coeptio,2 Inchoatio, Elementum, Fundamentum, Radix,
Semen.
|
1. III] II 2. Ceptio |
[203]
Circumstantes.
¶ Secundo circumstant ilium Paternitas, Dominatio,
Dictatio, Imperium, Regnum, Principatus, Ducatus, [107] Praesidentia,
Gubernatio, Moderatio, Potestas, Habenae.
Corona primi ordinis.
¶ Tertio coronant illum Consilium, Veritas, Pietas,
Fides, Integritas, Puritas, Rectitudo, Candor, Ingenuitas,
Sinceritas. Et complexiones horum (sicut et sequentium)
primae, quales sunt consulta Veritas, pium Consilium, fidelis
Pietas, integra Puritas, princeps Fides, rectum Imperium,
et plura. Complexiones item secundae, quales sunt
vera candoris Sinceritas, fidelis consilii Veritas, paternae
pietatis Fides, et aliae mille.
Corona secundi ordinis. | |
¶ Quarto corona secundi ordinis: amabilis Cultus,
munifica Gratitudo, Gratia singularis, concors Tranquillitas,
tuta Innocentia, beans Libertas, dulce Asylum,3 Anchora sacra,
praesta Opituiatio, utilis Protectio, protegens
Custodia, suffragans Patrocinium, favens Tutela.
Cumque iis idonea Aptitudo, quadrans Convenientia, competens
Adcommodatio, concinna Appositio, habilis Conformitas.
|
3. Asilum |
Adstantes.
¶ Quinto adstant illi Arbitrium,4 Discretio, Discessio,
Expensio, Eventilatio, Decisio, Diremptio, Transactio,
[204]
Definitio, Limitatio, Metatio, Sententia, Decretum, Statutum,
Ratum, Sancitum, Sanctum. Et formata horum complexio
cum iis quae coronant: vera Disoretio, pia Discussio,
consulta Limitatio, complexio cum circumstantibus: moderata
Sententia, potens Statutum, paterna Expensio.
|
4. Arbitirum |
Praetorium.
¶ Sexto in praetorio illic instrumenta et media. Amussis,
Perpendiculum, Lances, Statera, Trutina, Libra, Cribrum,
et alia [108] quae ab atriis atque canipis exeunt accedentia.
Ibidemque formae inculpabilis Gensurae, candidae
Normae, emendatae Revisionis, Correctio, Castigatio, Plecctio,
Ratio regens, Ius candidum, vigil Iustitia.
Currus dextera. | |
¶ Septimo cum curru ad dexteram: Vita praesidialis,
incorrupta Innocentia, erecta Integritas, ingenua Puritas,
honesta Probitas, illibata Sanctitas, generosa Humilitas,
benigna Clementia, blanda Amoenitas, huniana Mansuetudo,
facilis Comitas, lenis Placabilitas, affabilis Hilaritas,
quieta Serenitas, exorabilis Lenitas, blanda Suavitas,
mitis pectoris Compositio, placida Moderantia, tacita Sustinentia,
patiens Tolerantia, invicta5 Tranquillitas, infracta
animi Aequabilitas.
|
5. Iuicta |
Currus sinistra.
¶ Octavo cum curru ad sinistram: turrita Superbia,
ardua Celsitudo, intemperans Fastus, fastuosa Intemperantia,
ambitiosa Elatio, elata Ambitio, tumidum Supercilium,
[205]
superciliosus Tumor, binae item Saevities proterva,
Protervia saeva, fastidiosa Inflatio, ventosa Dementia, turgida
Inanitas, imperiosa Vanitas, crepans Immoderantia,
Indignatio, Cor tumidum, Pectus turgidum, Vertex sublatum,6
sublimes Oculi, Os grandiloquum, erecta Supercilia,
Admiratio sui, Contemptus aliorum, Usurpatio, Arrogantia
vel Abusus eorum quae Iovi adstant et Iovem circumstant.
|
6. sublatum] sic |
Solium.
¶ Nono in solio est Maiestas, Pulcritudo, Nitor, Praelatio,
Praestantia, Ornamentum, Magnificentia, Spectabilitas,
Conspicuitas, Splendor, Emphasis, Energia, Prosopopoeia,7
Singularitas, Prominentia, Proceritas, Elevatio,
Altitudo, Amplitudo, inclita Celebritas, eximium Decus,
heroica Nobilitas, maxima Dignitas, optima Claritudo, [109]
Celebritas memorabilis, illustrissimum Nomen, augustissima
Fama, se tollens, surgens, petens, tangens, feriens, penetrans,
scindens, supervolans caelum et sidera.
|
7. Prosopopaeia |
E regione.
¶ Decimo e regione sunt Palmae, Triumphi, Applausus,
Assurrectio, Veneratio, Reverentia, Honor, Cultus, Adoratio,
Admiratio, Titulus, Suspicio, Laus, Encomium, Praeconium,
Hymnus, Votum, Litatio, Sacratio, Sacrificium.
| |
Adest qualis mihi hoc tempore et occasione occurrere
potuit Germanici Iovis imago, rex pro maiestatis decore
pelliceatus semper, tonsa in rotundum coma, abrasa
barba, cuius duae aquilae currum trahunt, ubi duo sibi
[206]
planetae tributa signa sunt insculpta, sinistra8 de pocillantis
manu cyathum apprehendens, dextra8 sceptrum sustinens,
ante quem minime pro more est barbatus ille (de quo in
Hospitio9 conqueritur Erasmus) Ganymedes.10
|
8. sinistra — dextra] avrà voluto Dextra — sinistra? 9. Hospicio 10. Ganimedes |
IVPITER[110] CAPVT IV.Imagines Saturni. | |
Primo ascendit alatus, galeatus et atro illius galea contecta
velamine, quod circa serpeas caudam ore habet apprehensam,
nigri coloris, propexa barba, longi de superciliis
villi, rugosus, torvus,1 ferus horribilique aspectu,
claudus, falcem in sinistra gestans, in dextera infantem
quem vorandum ori applicat. Gerei multi circa illum sunt accensi.
|
1. torruus |
[207]
¶ Secundo rex bifrons, alteram scilicet in occipitio
faciem habens, placidissimus2 utroque vultu et affabilis,
dextra haculum gestans, sinistra clavim auream, oleam et
ficulneam3 cum uvifero palmite, et spicae circa ilium plurimae.
|
2. placidifsimus 3. ficuneã |
¶ Tertio ab Africo cuiusdam apparebat vultus, quasi nubes cum specie venti vehementissimi, geminas in capite habens facies, quarum altera aquilae, altera hippogrypho4 similiter rostrata est. Vultus etiam genua habent, et pedes similes pedibus dictarum avium obuncis et rapacibus unguibus. In manu ferreum uncinum habens sinistra, in dextra ex eadem materia sceptrum.
¶ Quarto vetula in veste longe caudata et nigra, in
dextera bubonem habens, sinistra porcum5 funiculo trahens,6
cuius collo hydrus7 in morem torquis erat involutus.
|
4. hipogrypho 5. porcnm 6. traherês 7. hidrus |
Adsistentia Saturno.
Adstant Saturno in primo ordine Senectus annosa,
grandaeva8 Vetustas, defecta Decrepitas, Fessitas, Lassitudo,
Tarditas, Exhaustio, Extenuatio, Maceratio, Caries, Morbus,
Tabes, Infirmitas, Decoctio, Fragilitas, Attritio, Enervitas,
Mollities, gravis Sarcina, Pondus iners, curva Inclinatio,
titubans Tremor, Pressura, Putredo, Foeditas,9 Macies, Squalor,
Indecentia, Turpitudo, Inopia, Odiositas, Tristitia, Querela,
Balbuties, Tetricitas, Morositas, [111] Severitas, Impatientia,
Invaliditas, Desipientia, Rigiditas, Ruga, Edentulitas,10
Calvities,11 Parcitas, Experientia, Circumspectio, fabulosa
Oblivio, mendax Memoria, delirum Ingenium, invida Ambitio,
[208]
ambitiosa Invidia, Horror, et oompositiones ex iis
primae, secundae, tertiae.
|
8. Gradaeva 9. Feditas 10. Edentuli. 11. Clauities |
¶ Vetula heic incurvo dorso, vultu severo, incavis luminibus,
animo non sibi satis constans, seclum pertaesa,
nigri tacita Ditis ostia pulsans pusillo animo, pectore
abiecto,12 fractis membris, ieiuno stomacho, languido spiritu,
cordis pulsu artus quatiens omnes,
|
12. a|abiecto |
Torpentemque tedet13 sublimi lumine caelum |
13. tedet sic 14. sq. invalida, et curvabile bustum Invegetesque. Per la forma vegetes cf. sopra p. 18, 14 sq. |
Imago Luctus.¶ Praeterit umbra, quam Luctus existimo imaginem, contecto vultu, unde in terram stillae depluentes expresse apparent. Cui adstant Consternatio, Cordolium, Moeror, Turbatio, Acerbitas, Expostulatio, vulnifica Enectio, sinistrum Discrimen, Casus lamentabilis.
¶ Querulus Me scisso procedit segnis amictu Imago Curae. | |
¶ Exinde surgebat auritum oculatumque spectrum,
strictis temporibus, sincipite acuto, rugata fronte, inconstanter15
[209]
[112] triste, huc se illucque circumvertens, quam Anxietas
atque Sollicitudo pulsant.
|
15. incostanter |
¶ Sedula (crediderim) est stimulans praecordia Cura |
16. discruians 17. liquefacit] sic 18. Erynnis |
Circumstant et haerent illi Impedimentum, Intricatio,
Vincula, Detentio, Distinctio, Implicatio, Involutio, Occupatio,
Gravatio, Obrutio, Oppletio, Opertio, Cinctio, Circumvallatio,
Obseptio, Dispunctio, Confectio, Angor, acerba
Vellicatio, turbidus Pallor, inquieta Importunitas, Dens
mordens, arrodens, saucians, terens, macerans, consumens,19
Flagrum stimulans, torquens, fatigans, discrucians, conficiens,
Nubes propositorum, Aestus sollicitudinum, Incendium
anxietatum recoquentum. Sequuntur eam Ambiguitas,
Dubium, Studium, Vigilia, Experientia, Sagacitas,
Prudentia, rerum Possessio.
|
19. Cûsumens |
[210]
Imago Timoris.
¶ Inde umbra praecipites in pedibus habens alas, foemineo
vultu, caeca propemodum, attonita, elihguis, sese [113]
in arctum contrahens, raptim huc et illuc circumvertens,
e cuius ore frigida exibat nubes miserae corpus circumtegens,
quae gelido sudore madens, quasi usu rationis adempto
turbata pallentique vultu, rigidis digitos capillis innectebat.
Adstabant illi Labefactatio, Circumventio, Trepidatio,
Horror, Occupatio, Gelu, et alia plura de Curae ciria. Ad
haec dubia Asperitas, turpis Stupiditas, conscium Silentium,
anxia Suspensio, Quassatio pectoris, Stupor cordis,
praecordiorum Palpitatio, aegra totius corporis Commotio.
| |
Crediderim trepidum hunc esse ancipitemque Timorem, |
20. Infaelix 21. idem Inclamat, ma neppure con l' ipermetro il verso 5 sarebbe irreprensibile (In-clâmât) 22. saeum |
¶ Illio Lapitharum figura, suo quos plumbeis detentos compedibus tenui filo (adamantis credo) suspensum ingent saxum ruiturum imminebat, ut appositis epulis manum admovere formidantibus non vacaret. | |
¶ Dum metuunt sine morte malum, capiunt23 mala mortis; |
23. captût (sic); correggiamo piuttosto capiunt che captant 24. infaelices |
Dubii imago.¶ In eodem ordine imago viri dextero brachio atque crure ad imam, sinistro autem crure atque brachio ad alteram [115] alligatus rotam, in aere suspensus nunc in unam nunc in alteram magis procumbens partem excruciabatur.
¶ Ad geminas multasque vias Dubium venit anceps, |
25. infaelix (sic): forse felix? |
Tristitiac imago.
¶ Prodit ex atrae cinereaeque caliginis turbine pulla
involutum veste spectrum, summissum vultum sub nigra
frontis ferrugine obnubilans, lacerum, macilentos lassosque
equos currum trahentes stinrulans, per salictosam foedoque26
limo torpentem paludem pigerrime procedens.
|
26. faedoque |
¶ Tristitiae spectrum est, animum quae concoquit aegrum, |
27. Laemuribus (sic), nè abbiamo osato restituire qui Lêmuribus |
Imago Famis.
¶ Famis succedit simulacrum Mortem lactans, luridum,
nudum, macilentum, aegrum, tremebundis horridum membris,
funesto pallore tinctum, sibi exosum, cuius Cyclopica
rabies lente exedit artus. Adstant illi comites Saevitia, Rabies,
Insania, Ira, Crudelitas, Furor, Inertia, Ieiunium,
Gracilitas, Squallor, exasperans foedansque28 Deformitas, et
plurima eorum quae in eodem campo adnumerantur et Saturni
curia. Cum ilia et aliis currit Morbus —— |
28. Fedansque |
Marcida lento Ingreditur passu, macie defecta, situque Tabida, liventi tenues cui sub cute venae, Exsucci nervique sonant, arteria queiscum [215] Ad numerum est revocata suum nulla arte chirurgi,29 Luminaque gemino languent occulta sub antro, Exanguique refert cinerosa cadavera busto. Arida dant nullum cibo intestina meattim, Ut sabulo concreta iacent, et ventris inani Tensa sub orbe patent tenui pendentia filo. Spinam pelle tegit, non occulit; undique namque Pervia ramosis oculo compagibu'30 substat. [118] Dens mordet dentem, labra ossea linguaque lambit, Et guttur vacuam ventum congerrat31 in alvum, Turgida si bilis consueta alimenta negarit, Exangui ut referat cinerosa cadavera busto. Vix ea membra levat, tenuis vix spiritus ipsam Advectasse potest; quantumvis pondere nullo Moles ulla premat, vix rectam sustinet et se. Tabem pro cibo propriam depascitur, hancque Egestam repetit tempusque per omne resumit, Ut propria de morte suo et de pulvere vivat; Nam nihil externum ingeritur, nil effluit extra. Aeternum dea saeva viget, quae conditione Mutata non ipsa foret, non viveret ipsa, Atque suo felix32 non esset in ordine numen. |
29. chyrurgi, nè c' è da maravigliarsi della licenza prosodica 30. compagibu 31. congerrat] sic 32. faelix |
Imago Invidiae.
Tardo succedens tristis Acherontis primogenita obquoque
passu, torvo respiciensque oculo vehementes a naribus,
oculis et ore suscitat (quae ad longinquum sentianti
intervallum) tempestates, quae non solum domos diripiunt
[216]
et urbes, sed et rapida montes violentia subvertunt. Stimulum,
quo se primo ipsam concutit, habet illius dextera, sinistra
vero colubri liorribilis caudam stringit, quo cordipetum
illius morsum vehementius inasperet. Illi omnis enumerata
curia adstat, subministrat, et ab illa vires concipit et favores.
|
33. Achorontis |
Imago Ocii.
Spectandum trahitur quatuor habens34 in uno capite vultus
quatricolores: I. senis decrepiti, II. vetulae, III. mortui,
IV occulti superinducto velamento, complicatis35 in [119] sinu manus
habet digitis. Impexam,36 solutum, immundum, enerve
monstrum, cuius pedes erodit mus, cuius oculum effodit stillicidium.
Adsunt vario illi nomine Lentitudo, Tepiditas,
Mollities, Frigus, Torpor, Vecordia, Dilatio, Procrastinatio,
Negligentia, Inertia, Incuria, Acedia, Tarditas, murcida
Remissio, ignava Socordia, Oscitatio titubans, et de curia
Senii et aliorum plurima.
|
34. habenis 35. forse velamento. Complicatis 36. forse digitis, impexum |
Mortis imago.Alatum et informe numen exibat falcem latissime omnia emetentem exagitans, alis velocissimo raptu nigrantibus solis lucem a subiecto avertentibus horizonte. Illam antecedunt omnia, concomitantur ex dictis cum Senio et Aegritudine plurima, consequuntur vero Pallor, Deformitas, Miseria, Paupertas, Desertio, Solitudo, Luctus. Est caeca, surda, implacabilis, inexorabilis, qualis de sinistra spectantibus parte videbatux. Media vero ex alia parte praecedunt [217] illam Spes, Alteratio, Mutatio, Corruptio; comitantur illam Ordo, Lex, Fatum, Turbae, Motus, Tumultus, Bellum; sequuntur eandem Pax tranquilla, Quies tuta, Generatio clara, Novitas, Consolatio, Nativitas et multae Laudes, Laetitia, Spes, et horum consortes, sed occulto pergebant itinere, et quia paucis considerandae et quia ab Saturni campo abhorrent atque curia. Nigrantem pallam syndonemque humeris appensam trahit, super qua aureae passim guttae conspersae speciem stellantis caeli aemulantur.
¶ Ante illius currum sunt notabili vulgataque figura
tres propria peragentes munia Parcae.
Orci imago. | |
Confusissima succedebat in imagine et monstrosissima
Orcus omniformis, nulliformis, omni vero superficie
tristis et horrendus. Ilium antecedit custos ianitor triceps,
terno horribilis latratu Cerberus, cuius villi [120] omnes viperae
sunt, oculi inextinguibiles flammae, quem37 comitatur Immanitas,
Horror, Monstrositas, Minacitas, Impaviditas, Asperitas,
Vigilia, Inquietudo, Custodia, vastissimi38 draconis
cauda occurrentibus adplaudens, praetereuntes vero saevissimo
caudae verbere atque teiiacissimo nexu flagellans
implicat et reducit.
|
37. sunt. Oculi e flammae. Quem 38. Inquietudo. Custodia vastissimi |
¶ Sequuntur Erinnyes,39 alio nomine Furiae, alio Eumedines,
canes Tartareae, quarum capilli funestissimi sunt utraque
ex parte capita habentes hydri. Cum quibus ambulat
Discordia, Flagellum, Feralitas, Torvitas, Ultio, et alia ex
praenumeratis multa, innumeraque alia monstra prodentia
Stygia, Acherontica, Phlegethontica,40 Cocytica animalia,
[218]
Tartarea, Erebea,41 Plutonia, Persephonea, et daemonum
figurae et Lemurum, Tityi, Sisyphi, Tantali, Harpyiarum,42
Titanum, Briareorum, Lernaearum bestiarum, Centaurorum,
Scyllarum, Greryonum.
|
39. Erinnes 40. Plegetontica 41. Erebaea 42. Titij Sysyphi e Harpyarum |
Paupertatis imago43 et quae in foribus Exilii.
Seorsim, et quasi nullius curiae pars, tristis, nuda, sicca,
famelica et omnibus supradictis pestibus et calamitatibus
obnoxia, contracto pudibundoque personae gestu vix
se ostendere audens, ire cogebatur Pauperies, varia suscipiens
nomina, non omnino vulgare numen Egestatis, Indigentiae,
Defectus, Privationis, Penuriae, Nuditatis, Orbitatis,
Mendicitatis. Illampraeter enumerata, quae adsistunt
atque circtxmstantplurima, concomitantur Sterilitas, Tenuitas,
Artitudo,44 Stricticitas,45 Angustia, Afflictio Duritiesque
cum comitibus, lacera Exilitas, Obsitudo, Pannositas,
Inedia,46 Famis cum tota curia, Fractio, Miserabilitas. Illam
quasi numerosissimus exercitus circumvallant atque coronant
diversarum specierum Destitutio, Despectio, Dedignatio,
Contemptus, Vilipendium. Sed propius ad illam spectant
et administrantes adsunt, quasi adulatores, mimi,
collusores, secretarii,47 cubicularii, ancillae, concubinarii, [121] Difficultas,
Immunditia,48 Miseria, Demissio, Inanimositas, Verecundia,49
Desperatio.
|
43. IMACO 44. Arctitudo 45. forse Strictitas 46. Inaedia 47. ferretarij 48. Immundicia 49. Inanimositas? Verecundia (sic) |
¶ In foribus omnis excubitorum vigilum pompa, Fluctuatio,
Involutio, Decussio, Rotatio, Ventilatio, Glomeratio,
Turbo, Vortex, Gurges, Procella, Proscriptio, Exturbatio,
Evectio vaga, Vagatio, Praecipitatio, Exterminatio,
[219]
et Fructus50 ex curia Martis. Adde hisce plurima ex simplicibus
et compositis atriorum, et ex campo Stygis atque
proprio, et fere quae de Saturni curia sunt omnia.
|
50. Fructus] sic |
Sed postquam qualem tibi cumque Saturnum cum
propria curia descripserim, eundem pro commoditate non
Chaldaeum, Aegyptium, Leucadium, Latium vel Libycum,
sed quem certe de Longobardorum genere ex habitu51 cognoscere
possis atque vultu nunc praesento, quique non
immerito coronatus et Iove filio barbatior apparet, sed
(meo quidem iudicio iniuria, utpote qui turn sub Capricorno
degens et Aquario, tum graviore defectior aetate valde friget)
minime iuniore love pelliceatior etiam non incedit.
|
51. ex-|habitu |
SATVRNVSCAPVT V.Imago Martis.
Ascendit vir in specie robustus, cholerico et velut aerato
colore, aspectu horribilis, callidus, torvus, ignitis oculis,
leonino rictu, caninis quasi seu lupinis auribus, magnanimo
[220]
frontis decore arrectis circa crinibus, unde brevia
sed in specie solidissima et acuminata quasi Appuli tauri
cornua prodeunt. Super casside Chimaerae caput flammam
evomentis gestans, nervosus, pectorosus, lacertosus, latis
humeris, mediocre1 statura, villosis manibus et pedibus ad
iustam quidem mensuram latis et bene formatis, sed quasi
ultra rationem (non sine energia maiore) longioribus. Ingentem
sinistra ex aere (ut apparet) solido scutum2 sustinet,
in quo tricipitis draconis terribilis caelata imago longa3
et velut adamantina de fronte cuspide prodente clypei centrum
pernitiosissime armatur; dextra vero rutilum et velut
igneo4 splendore oculos perstringentem vibrat gladium. Stat
super quattuor rotarum currum, quem quatuor alipedes
equi trahunt, auriga5 illius infausto, sanguineo, viperino
vultu, sublivente colore vigil foemina6 (Bellonam dicunt)
flagro regit serpentino. Ambobus illo quidem a puppi,
hac vero a currus prora stantibus visu plus quam dici possit
formidabile7 fulmineae cuiusdam refertur specimen violentiae
plus quam virtutis.
|
1. mediocre] sic 2. altrove scutum è neutro anche per il Bruno 3. celata imago. Longa 4. sqq. sic, ma v. la figura a p. 225 5. trahunt. Auriga 6. faemina 7. formidabile] sic |
Secunda imago: currum antecedit hipus, et rex rubro indutus vestimento lupiim equitans, effractas in manu habens quasi legis tabulas. Tertia imago: currum sequitur hircus et matrona (an regina sit, nescio) heroico, sed immitiore etiam aspectu, fulva in veste nil habens praeter virgam, clausis, ut videtur, oculis subsolanum versus conversa.
Quarta: horribilis et valde visti turpis ministrorum numerus
cornutorum, lymphatorum, qui in morem [123] Bacchantum
atro quasi lupi ululatu et velut boves mugiunt ore,
[221]
dentes habent aprorum, ungues rapacium et carnivorarum
avium, cornua ramosa sed non fortia, oculos quasi tornatiles
et tenui obscuros claritate, incomposite saltando8 procedunt.
|
8. sallando |
Adstantia.
¶ Adstant Marti ea quae ad sinistram Iovis, cumque
iis Ferocitas, Feritas, Ira, Effrenitas, Fremitus, Vesania,
Vehementia, trux Gravitas, rabida Rigiditas, terribilis
Cruditas, intrepida Audacia, acris Magnanimitas, Atrox
Commmatio, omnivora Saevitas, pugnax impavida Rigiditas,
avida Raucitas, fremebundus Ardor, implacabilis Truculentia,
saeva Rapacitas, cruenta Severitas, Armipotenti
insana, Torvitas impavida, fulminea Vesania, inhumana
Immanitas, hostilis Efferitas, pugnax Strenuitas, bellicosum
Robur, infracta Firmitas, masculae Vices,9 et contraria
Infirmitatis, et plurima quae sunt misera in curia Saturni,
cum specie ursi indecora deformitate turpis, villis
horrentibus, acuminatis10 osseisque unguibus, de latebris sylvarum
per incultos montes errabundi, vastosque contra
fortia armenta pandentis hiatus.
|
9. f. Vires 10. acumnatis |
Virulenta Venenositas, atra Acerbitas, crudum Virus,
crudescens Turbatio, insidiosa Mordacitas, Improbitas indomita,
furiosa Occaecatio, scelerosa Vehementia, indomabilis
Furia, Latratus resonans, terrificus Mugitus, Rugitus
horrificus, vigil Saevitas, urgens Turbatio, exardescens
Tumultuatio, inquietans Vexatio, aspera Feritas, spumosa,
sanguinea, edax, rabida Rapacitas, arctans, stringens, et
alia ex Saturni curia inducens, Domitatio,11 Tensio, feriens
Explosio, Percussio, Oppositio, cum specie draconis squamis
[222]
crepitantibus horrentis, cristati, trilingue12 ore terribiliter
sibilantis, maculosi, atra fulvedine caerulei,13 oblonga
vorticositate immanis, flexu ingentis14 caudae aculeatos
exertantis dentes, resonantis spirarum verbere tellurem [124]
pulsantis, nunc alto serpentis capite, aligero nunc se dorso
in aerem adtollentis. In illo lubrica Tumiditas, atra Tortuositas,
letifer15 Morsus, Gorgonea Maculositas, reflexa
Voluminitas, lunata Textilitas, Marsica et Thessala Magia,
somniferum, letiferum16 soporiferumque Vulnus, obliqua
Vorticositas.
|
11. inducens Domitatio 12. Trilingue (sic) 13. cerulei 14. igentis 15. Laetifer 16. Lethiferû |
¶ Inde Confusio, Turbatio, Gradiva, Bistonia, Threicia,
Strymonia,17 Scythonia,18 Obsidio, Confusio, Turbatio, Frenatio,
Mixtio,19 Versatio, Increpatio, armorum Quassatio,
tubarum, lituum et tympanorum20 Fremitus. Illic similitudo
velocis et tyrannizantis Aquilae et Accipitris feri,
praedonis, rapacis, Hyperborei, urgentis, caedentis,21 rapientis,
dilacerantis, vorantis columbas.
|
17. Threijcia, Strimonia 18. Scythonia] sic 19. Mistio 20. Lythuuui et Timpanorum 21. cedentis |
Irae imago.¶ Procedit Erinnys22 flexuose incurvo lunatoque cornu, quod rigidaque proceritate durum terrifice querulum personat.23 Cum illa est agrestis Procacitas, maligna Audacia, tragica24 Inconcinnitas, iniocundum Prodigium, tyrannica Immanitas, Feralitas, Insania, ultrix Furia, Crudelitas colubrifera Cocyticum25 exsuscitans luctum, Gorgonium Toxicum; quam sequitur Dissentio, Lis, Schisma,26 Controversia, Rixa, Iargium, Altercatio, Odium, Invisio, Perduellio. Ad [223] cuius sonitum excitatur bestia gryphi27 Hyperborei in morem assurgens, mordens labia, crispans nares, distorquens os, frendens dentibus, stridens Fremitus, fervidus Ardor, |
22. Erynnis 23. persona 24. Thragica 25. Cociticum 26. Schysma 27. Griphi |
Effera, crudelis, praeceps, vultuque minaci, |
28. acclerare 29. Erynnis 30. anguibu |
Belli imago.31
¶ Sequitur informe monstrum sanguineum, igneum,
scutato tumultu tempestuosum, turbidum, pulvereum, pulverea
in nube coruscum,32 sylvoso aere relucens, torvo succinctum
cataphracto,33 cuius speciei solam super galea ingentem
cristam comantem, hirtam, rutilam, longe lateque [126]
diffusum aera ventosa rapiditate fustigantem videre erat.
Sub illo equus elata cervioe insignis, iuba pariter hirsuta
flammam et fumum e naribus efflans, ferratis34 aerem calcibus
coruscis ignitis alatisque pedibus verberans, superba
alacritate gressus glomerans, obstantem pone transque populum
anhela mordacitate frenis obluctabatur, quasi leo
Marmaricus fulminea celeritate fervidus et impiger ad
pugnam dispositus, subindeque quasi rupto amne de montibus
praecipite fertur.35 Ibi ambigua Luctatio, irrequietum
Proelium,36 armisonans Certamen, nescia sisti Conflictatio,
reflua et influa Glomeratio, Cyclopica Invasio, praeceps
Infestatio, impetuosa Inoursio, imperiosus Impetus, internecialis
Turbatio, detestanda Carnificina, sanguineo Campus
cocco pictus, exitialis Miseria, miserum Exitium.
|
31. IMACO 32. curuscum 33. si aspetterebbe cataphracta 34. feruatis 35. ferrur 36. Prelium |
Adest compertum gravissimum, id est ponderosissimum,
Martis simulacrum, toto ferratum corpore, quod ut
[225]
gravius adhuc fieret magisque statarium, quod nisi ad ferri
interioris tutelam minime necessarium videtur, sedet.
MARS
[127]
Vere nostratem dicerem Mavortem, si longa hasta vel
sclopo eminus more altitonantis Iovis pugnaturus, vel non
fugiens occubiturus appareret Mars37 Persa, Graecus, Romanus,
sicut et nostro tempore Turcicus galea, ense et
scuto, non catenata38 sed expeditiore reliqua corporis parte,
de gentibus triumphaturus gradiebatur.
|
37. appareret. Mars 38. cathenata |
CAPVT VI.Imago Mercurii.Sequitur omnium deorum negociosissimi simulacrum, praeconis, nuncii, arbitri. Cuius imagines sunt: ¶ Prima infans, cui sub portulaca iacenti capra lac exporrigit. [226] | |
¶ Secunda puer, qui Cupidinem luctando palaestra1 superat,
et ipse alatus, quem gallus seqnitur.
|
1. palestra |
¶ Tertia adolescens victum Iovi subministrans. ¶ Quarta simulacrum ex una parte nigram faciem habens, ex parte vero alia albam; cumque hoc idem iuvenis alatis pedibus et galero virgam habens in dextra, cui duo serpentes implicantur, Charonti vulgus animarum praesentans. ¶ Quinta centum oculos habens monstrum vir obtruncans, et prope illum vacca. ¶ Sexta triceps de triplioi regione animal, cui caput unum est delphini simile capiti, secundum cauls, tertium vero medium prope ad aquilae similitudinem accedit.
¶ Septima adolescens pulcherrimus elephanto insidens,
regio ornatus diademate, versicolore (veluti palumbis
collum) veste, virgam habens in dextera et picam in sinistra.
Circa ilium a meridie confluit longa militum manus,
quam nubes valde albicans exonerat.
Adstantia Mercurio dicitori. | |
Adsunt illi in primo ordine Editio, Prolatio, Nudatio,
Detectio, Vulgatio, Significatio, Apertio, Patefactio, Manifestatio,
Disseminatio, Reclusio, Revelatio, [128] Promulgatio,
Promptio, Ademptio silentii, Scaena, Theatrum, Forum,
Fama, Infamia, Indicatio, Ostensio, Monstratio, Edictatio,
Alloquutio,2 Eloquutio, Memoratio, Certioratio, Praedicatio,
verbis Attactio, Complexio, Praestrictio, Comprensio, Contractio,
Propositio, Oratio, Peroratio, Epilogatio, Conclusio,
Disceptatio, Disputatio, taciturnitatis Fractio,3 Cantus,
[227]
Clangor, Personatio, Responsio, Fremitus, Relatio, Collatio,
Colloquium, Compellatio, Confabulatio, Dictio, Enunciatio,
Affatus, Pertexio, Scriptura, Pictura, Praesentatio,
Insinuatio, Coramfactio,4 Palamfactio, Explicatio, Commemoratio,
Commentatio, Dissertio,5 Expressio, Reportatio,
Elucidatio, Explanatio.
|
2. Alloqutio 3. Taciturnit. fractio 4. Coram fac. 5. forse Dissertatio? ma cf. Disertio v. 15 sq. |
¶ Secundo in ordine Institutio, Instructio, Eruditio Informatio,
Paraenesis,6 Praeceptio, Admonitio, Praedicatio,
Imbuitio, Consilium, Lectio, Doctrina, Disciplina, Edictatio,
Descriptio, Publicatio, Monumentum, Annale, Historia,
Commentatio, Exemplum, Inductio, Syllogizatio.
|
6. Parenesis |
Dextra prima.
¶ Tertii ordinis ad dexteram adstat similitudo rivi, cui
adest Gratia, Lenitas, Liquiditas, Celeritas, Argutia, Amoenitas
vaga, dulcis Conspicuitas, iucunde labens Oratio, Disertio,
Concinnitas, Facundia, Periclea Argutia, nectareum
Eloquium, suave stillans Tersitudo, Flexanimitas, emolliens
Cultura, Festorea Lingua, aurea Copia, grata Resonantia,
florida Profusio, artificiosa Confictio, melliflua Decursio,
potens Persuasio, blanda Resonantia, concinna
Festivitas, Maeonica7 Harmonia, Pieria Cantio, Phoebea8 Modulatio,
blandiloqua9 Suadela, mulcens Doctrina, comptus
Color, Sermo floridus, germinans, pullulans, fruticans,
gemmans, vernans, Atticus, Elysius, nectareus, arridens,
Flos virginea malli10 demessus, niveus, mollis, fragrans,
Mensa in qua Ornatus, Opulentia, Effusio, Foecunditas
[228]
Lautitium,11 Hyblaeae12 Rosae, [129] Musarum Deductio, Parnasi
Via, deliniens Carmen, Incantatio, perpolitum Ornamentum,
lacteus Lepor, culta Diluciditas, exquisitia Elegantia, luculenta
Ubertas, Lyra Threicia,13 Arionia, Orpliioa, Claria,
Amphionia, Aganippea.14
|
7. Moeonica (sic): f. Maeonia 8. Phebaea 9. Blãdioloqua 10 malli] forse manu. 11. Lautitium] sic 12. Hybleae 13. Threiicia 14. Aganippaea |
¶ Ad sinistram vero dicitoris adstant primo Garritus,
Hinnitus, Ruditus, Mugitus, Gannitus, Blaterismus, Deblateratio,
Ineptitio, Lallatio, Effutitio, Nugatio, Scurrilitas,
Coaxatio, Crepitatio, Obgannitio, Admurmuratio, Mussitatio,
Obstrepentia, picae Loquacitas, Loquutuleitas,15 Garrulitas.
Corvus ibi Apollineus, Aes Dodoneum, Vas vacuum
sonans. Quibus adsunt inconsulta Temeritas, intricata Perplexitas,
Anfractus, Ambages, Amphibolia, Cacoëthes,16 et
aliae eius generis figurae, obsita Caligatio, Defossitas profunda,
arcuata Caecitas,17 scrupeus Atror, picea Nebulositas,
obstrusa Caecitas,17 latebrosa Opacitas. Ibi Bubonis statua,
cum quo Ignavia, Trepiditas, Foeditas, Infaustitas, Ominositas.
|
15. Loquatitas e Loqutuleitas 16. Cacoetes 17. Coecitas |
¶ Secundo cum infantis et deliri senis copula Vagitus,
Lusus circa ubera, Cunae. Talis est grammaticorum dictionis
et ingenii archetypus, quae in lucem edita iacet sine
viribus in sinu carae18 parentis grammatices vagiens, ubera
placida matris trahens, blandula faciens nutrici verba, non
metiens munera precio nec dona pondere, iniirmo poplite
nutans, primum (forte) non ambiens locum, cui parum
sufficit et multum respicit, erigens e cunis caput ad verba,
foedans19 in cunis humida strata.
|
18. charae 19. Faedans |
¶ Tertio quasi Martis tuba claro vehementique mugitu
caelum quatiens, per densas intonans nubes, Buccina Tritonis,
[229]
Pulsatio, Percussio, Motus, Increpatio, Tactus, Sollicitatio,
Tractatio, Praetentatio, Impulsio Lyrae, Chelys,20
Citharae, Tympani,21 voce, arte, dextra, plectro. Dictio ibidem
hircosa, olida, vilis, cornigera, setigera, hirsuta, barbigera.
Ibi Boatio, Intonatio, horrificus Mugitus, territremus
Ruditus ipsos perterrefaciens Gigantes.
|
20. Chelis 21. Cytharae. Timpani |
¶ Vero Crepitus stridens, Stridor sibilans, Clangor, [130] graculi Obstrepentia signum pluviae, cicadius Strepitus, ranae Querela, frugum Exitium, raucisonus locustae Sonus.
¶ Quarto obtrectans Criminatio, traducens Obloquutio,
Detractio derogans, Morsus maledicus, sinister
Rumor, sparsa Calumnia, inusta Ignominia, Labes impacta,
mordax Vituperatio, morsus Violentia, insectans
Traductio, accusans Delatio, insimulans Expostulatio, accersens
Actio, muta Accusatio, instructus Reatus, perniciosa
Querela, Exploratio, Improperatio, turpis Nota, inimica
Praetensio, hostica Censura, Morsus consumens,
Rostrum immersum, Dens Theoninus, notans, Sanna lacerans,
rostrata Dilaniatio, Os carpens, oris Amaritudo,
Lingua inficiens, labefactatrix Gutturis, Dolositas maculans,22
caeno obliniens, sordis Aspersio, Commentio, Citatio,
Vadatio, adversa Attestatio, Dietatio,23 prava Interpellate.
Ibi serpentinum Virus, Natrix, Dipsas, Aspis, Hydrus,24 Vipera,
Cerastes, Tenebrarum obfusio, incessens Execratio,
Dirae devoventes, causidica Versutia, perfida Latratio,
verborum Mercatura, venale Convitium, mercenarium
Testimonium, Contestatio, Adstipulatio empta, mordax
Vellicatio, rodens Exagitatio, incessens Proscissio, Probrum
contumeliosum, procax Calumnia, urgens Blasphemia.25
[230]
Illic Veredarius discordiae, Fecialis26 rixae, Legatus
dissensionis, Apocrypharius irritationum.
|
22. Lingua Inficiens. Labefactatrix Gutturis dolositas Maculans 23. l. Dictatio 24. Idrus 25. Blasphaemia 26. Fecialis |
Adstantia Mercurii intentioni Caduceo.
¶ Primo Officium, Munus, Provincia, Sparta,27 Partes,
Conditio, Debitum, Tangens, Incumbens, Res, Casus, Status.
|
27. forse Sporta (= Sportula)? |
¶ Secundo Advocatio, Citatio, Accersio, Praeceptio, Iniunctio, Demandatio, Delegatio, Obtrusio, Intrusio, [131] Apertio loci, Ansa, Fenestra, Occasio, Praestructio, Ministratio, Suasio, Consilium, Instigatio, Flagitatio, auctoris, ductoris Invitatio, Monitio, Incitatio, Inductio, Hortatio, Decretum, Statutum, Constitutio, Destinatio, animi Inductio, Deliberatio, Propositum, Mens, Volutatio, Compromissio, Afflatio, Impulsio, Fomes, Esca, Accensio, InfLammatio, Concitatio, Stimulatio, Tractio, permulcens Flexio, Exsuscitatio, Excussio, Inductio, Illectio, Pellectio, Instigatio, lacessens Accitatio, Suggestio, Ingestio, Insusurratio, Inspiratio. Inde Substitutio, Subrogatio, Subordinatio, Subfectio, Vices. | |
¶ Tertio Expectatio, Fides, Credentia, Credulitas, Spes.
Cui adstat Ablatio taedii, Relevatio mali, Leviatio28 pressurae.
Ibi simulacrum Naufragi29 in medio maris brachia
iactantis, etsi nulla ei obiiciantur littora. Adsistunt illi hinc
Aerumnositas,30 inde Incertitudo, inter ambas Anxietas, Cura,
Sollicitado, et multa de Saturni curia, insomnis Attritio,
Vexatio, Inquietatio sui, Contentio, Anhelantia,31 Vigilia,
Sedulitas, Gnavitas.
|
28. Leuiatio (sic): forse Levatio 29. Naufragij 30. Arumnositas 31. Anhaelantia |
¶ Quarto, Invocatio, Imploratio, Adoratio, Obsecratio,
Sollicitatio, Efflagitatio. Quibus adsunt Preces sacrificae,
[231]
Servilitas, Humilitas, Deveneratio, Fatigatio, Epistolae Libelli
supplices, Palmas tollere, Oculos, Manus, Ora, Voces,
Percontatio,32 Rogatio, Quaesitio, Postulatio.
|
32. Perconcatio |
¶ Quinto Adversio animi, Auscultatio, Attentio, Erectio
mentis, Inclinatio, Habilitas, Idoneitas, Aptitudo prompta,
Obsequium parens, Obedientia obtemperans, morigera Auditio,
satisfaciens Executio, patens Auris, intentus Oculus,
Nervi proni, Mens facilis, appositus Animus, placidus,
mollis, fractus, victus Spiritus, spontanea Voluntas, Flexio,33
Motio, placata, placida Facies, Concessio favorabilis, Acceptatio
annuens, non aversa, non dura, et aliter ex Saurni
ac Martis curia disposita.
|
33. Flexo |
[132]
Ad Mercurii talaria quae ab antecedentibas Iovis.
¶ Inceptio, Exordium, velorum Explicatio, orae Solutio,
Aditus, Limes, Porta, Vadum, Ostium, Ianua, Fores,
Cardo, Margo, Aurora, Lucifer, Fons, Scatebra, Scaturigo,
Venae, Satio, Seminarium, Semen, Ortus lucis, Cunae, Cunabula,
Excussio somni, Caput, capitis Levatio, Surrectio
a strato, Florentia, Productio, Exitus, Eruptio, Exclusio,
Emanatio, Profectio, Descensio. Invasio, Assumptio, Acceptio,
Tractio, Ductio, Introductio, Introitus, Irreptio, Derivatio,
Properatio, Discessio, Abitio, Evolatio, Excussio,
Applicatio oculi, alae,34 pedis, manus, ingenii, artis actus,
Laxatio, Reseratio, Apertio, Egressio, Excessio, Proditio,
Expeditio, Cessio, Commeatio, Profugium, Liberatio,
Extricatio, Excarceratio, Emersio, Eluctatio, Coniectio, Conversio,
Conlatio, Retractio, Retroactio, Emolitio.
|
34. Applicatio, Oculi, Alae etc. |
[232]
Alae Mercurii.
¶ Alis35 Mercurii millecoloribus (quae scilicet iuxta eorum
quibus adsociatur et applicat varietatem variantur)
Irritatio, Agitatio, Concitatio, Concussio, Quassio, Quassatio,
Fatigatio, Ventilatio, Vibratio, Turbatio, Compulsio,
Actatio, Citatio,36/SUP> Percitatio, Incitatio, Percussio, Sollicitatio.
¶ Quibus adsunt Tremor, Irrequietudo, Fluxus, Volucritas,
Agilitas, Celeritas, Lubricitas, Festinatio, Approperatio,
Maturitas, Ocius, Indilatio, Amora, Inde elabens
Pervagatio, Pervasio, Percursio, Pererratio, Peregrinatio,
Perlustratio, Penetratio, Profruxio, Promanatio, Praeventio,
Proventus, Obreptio, Ingressio, Subintratio, Immersio,
Insinuatio, Admixtio.37
|
35. Alis etc.] mancherà adstant 36. Citacio 37. Admistio |
¶ Quibus secundo adsunt praeceps Pernicitas, furtiva
fugaxque Volucritas, propera Sollicitudo, tenera [133] Ventositas,
Spiratio vehemens, propera Celeritas, cita Rapiditas,
infrenis Declivitas, subita Vivacitas, vaga Concitatio, defrenata
Volucritas, Lymphatio anhela, ardens Effusio, strepens
Transmissio, erumpens Traiectio. Ibi Ventus et Venti
species, Equi Solis, trepida Aviditas, irrequieta Pronitas,
alacris Excursio, praepes38 Sublimitas, nubivaga Volitatio,
aetherea Expaciatio, aurarum Percussio, corporis Libratio,
caelica Creditio, per inane Meatio, Tranatio siderea.
|
38. Prepes |
Procedenti Mercuno et triplicis pervadenti Iovis imperium.
¶ Accidunt primo Directio, Obliquatio, Circuitio, Rotatio,
Volutatio, Inflexio, Recurvatio, Reciprocatio, Revolutio,
[233]
Convexio, Eegressio, Remigratio, Recursio, Remeatio,
Repedatio, Reversio, Reditus, Cyclus, Vertigo, Reiteratio,
Repetitio, Conversio, Inversio, Catastrophe, Sursum, Deorsum,
Antrorsum, Retrorsum, Dextrorsum, Sinistrorsum,
Introrsum, Extrorsum, Celsum, Imum, Altum, Profundum,
Latum.
| |
¶ Secundo Allisio, Illisio, Irruptio, Impactio, Intorsio,
Obviatio, Offensio. Cumque iis momentanee Temporaneum,
fugax Fluxus, varia Inconstantia, levis Mobilitas, versatilis
Lubricitas, versipellis Vacillatio. Ibi simulacra Glauci,
Euripi, Vertumni,39 Erisichtonis, Protei, Chamaeleontis. Cum
iis Mutatio, Variatio, Alteritas, Differentia, Conversio, Aversio,
Diversio, Transflguratio, Transformatio, Metamorphosis,
Alietas.
|
39. Vertûni (cf. però p. 244, 8) e Prothei. Cameleontis |
¶ Tertio Traiectio, Traductio, Transportatio, Transvectio,
Transfretatio,40 Transmissio, Provectio, Emensio, Praetergressio,
Transgressio, Exsuperatio, Volatio, Reptio, Ambulatio,
Serpere, Natare, Navigare.
|
40. Tranfretatio |
¶ Quarto Digressio, Abstractio, Desertio, Remigratio,
Revocatio, Depositio, Deductio, Abalienatio, Dimotio.
Mercurii oculus, virga, manus.
In apice virgae Mercurii est oculus notans vigilem Custodiam,
excubialem Observantiam, accuratam Industriam.
Ubi consignificat viva Lucerna, Lux praevia, micans Renitentia,
scintillans Radius, collucens Fulgor insomnem
Strenuitatem, impensam Attentionem, sensus Arrectionem,
instructam Praeparationem, crebram Sedulitatem, diligentem
[234]
Animadversionem, studiosam Cogitationem, intentam
Curam, facilem Apparatum, obvitim Paratum, promptam
et ad manum et numeratam Instructionem, passim et in
procinctu appositam Intentionem. Circa illam operosa Sedulitas,
alatum Ingenium, commoda Tolerantia. Adde crebram41
Inquietudinem, iugem Navitatem, obnixum Fervorem,
improbam Assiduitatem. Adest facilis Negociatio, incessabunda
Indefessio, indesinens Continuitas, celer Sagacitas,
sagax Providentia, properans Yigilia, oculorum Intendentia,
Obtutus, Fixio, directa Acies, inhaerens Vultus, Conversio
faciei, radiorum ex gemino orbe Iactatio, pensans Introspectio,
Ponderantia repetens, Complexio, percurrens Examen,
arcana Perlustratio, metiens Regula, versata Deliberatio,
examinans Destinatio, cernua Alacritas, acuta
Subtilitas, versatilis Vivacitas. Haec sequuntur artes,
doctrinae cum vitali Praesidio, domestico Regimine, templorum
Relligione, domorum42 Ornamento, civitatum Augumento,
aetatum Decore, animorum Instructione. Virga excitat
magica Thespiadum fontes et Genios, moderatur
choros, ferinos emollit animos. Somnia immittit magica
excantatione hostibus Arcadium istud numen, Memphiticum,
Maenalium,43 trigrandi calliditate interpres, venator
divitiarum, magister furtim; cui infanti cum primum
manus essent liberae, eadem die Vuloano surripuit forficulas,
Veneri capitis ligulam, virgam Iovi, Iunoni annulum; Actor [135]
deorum et interpres optimtis. Hunc sibi patronum et
ex toto unice domesticum44 iure agnoscit optimo Didascalus,
Hypodidascalus, Paedotriba, Cathagetes,45 Paedeutes, Scholarcha,
Gymnasiarcha, Phrontisteriarcha, id est docens Aoniam
pubem, coërcens iuventae luxuriam, imbuens rudes
[235]
ingenua arte mentes, de fonte Thespiadum puram propinans
aquam, id est Cubicularius Mercurii, Tibicen Apollinis,
magnus Iovis et Phoebi Camerarius, Thesaurarius arcanorum
fati, Interpres praedestinationis, Sistitor liberi
arbitrii, Genus electum, Reformator seculorum, Censor
praevaricantum, legum, Theca Mnemosynes, Harmonia
chori Aganippei, Castalidum sororum Decus, Medusaei46 gregis
Bellerophon, Choragus caelestis symphoniae, [Theca
Mnemosynes.] Antesignanus Charitum, Amasius lucis perpetuae,
Comes seculi seculorum.
|
41. crebram] Cr&etilde;. (sic) 42. Domo | morum 43. Menalium 44. demesticum 45. forse Cathegetes 46. Medusei |
Mercurius opifex.
Mechanicum Mercurium sinistre refert senex, qui puerum
circinum dextra et sinistra serram manu habentem de
alta turri dat praecipitem. Adstat illi cum suis circumstantiis
Invidia. Eundem dextere senior alatus reginam viraginem
lignea47 incavaque in tauri statua includens. Adstant
illi Negocium, Tractatio, Exercitium, Negociatio, Operatio,
Factio, Fatigatio, Usus, Praxis, Labor, Opera, Diligentia,
Insistentia, Desudatio, Contentio, Expeditio, Transactio,
Exequutio, Peractio, Defunctio, Munus, Munia, Provincia,
Architectatio, Fabrefactio, Extructio, condens Erectio,
Collocatio, Constructio, Generatio, Patratio, Magisterium,
Ministerium, Navatio.
|
47. ligneo |
Adstantia opificis.48¶ Quibus adsunt Manus, Pedes, Digiti,49 Nervi, Alae, Vela, Equi, Remi, Labor indesinens,50 et quae in Caduceo [236] Mercurii, Apis, Hirundo, Formica, Aranea, Castigatio, Correctio, Allinitio, Expunctio, Litura, Erasio, Censura, Recognitio, [136] Emendatio, Lima, Obelus, Cribratio, Expolitio, Eventilatio, Cultura. |
48. forse opifici 49. Manus Sedes, Digiti 50. Labor, Indesinês, et e p. 2S6, 10 illo|lo |
¶ Succurrunt deinde imagines promiscuae Agricolae circa terram, ubi est Aratio, Scissio, Fissio, Versio, Sulcatio, Ruptio, Subactio, Domatio, Fossio, Eeclusio, [Aratio,] Attritio, et quae ex proprio campo et atrio vel etiam ex aliis colliguntur instrumenta et opera. Cum illo est Gravitas, Rigiditas, Duritas, Sedulitas, Incuxvitas, Industria, Sollicitudo, Aviditas, decolor Incultura, et alia ex curia Saturni et Caduceo proprii numinis. Comitatur illum Difficultas, Sudor, Algor, Aestus, Frigus, Sentositas, Saxositas, Frondositas, sentosa Spinositas, veprosa Densitas, Lapidositas, Dumositas, Umbrositas, Geliditas, Praeruptio, Devexio, Tetricitas, Feracitas, Cavernositas, Abruptio, et alia ex convenientibus praepositarum curiarum partibus.
¶ Inde Nautae adest Sollicitudo, Pavor, Trepiditas,
Anxietas, Error, Tremor, Gemitus, Gravitas, Austeritas,
Cura concoquenda, Impedimentum, Periculum, Violentia,
Ruina, Laceratio, Extirpatio cum pluribus quae Saturni
sunt et Agricolae, Remigatio, Sulcatio.
Ars Mercurii in figure piscatoris, venatoris, auenpis. | |
Adest imago adolescentis hamo adunco inescans, adest
Auceps, Venator nassam, transennam, retia et casses
tractantes. Circa hosce sunt Deceptio, Fallacia, Dolus, Fraus,
[237]
Fraudulentia, Impostura, Pellectio, Circumventio, Machina,
Astus, Falsitas, Fucus, Offuciae, Praestigia, Circumscriptio,
Sycophantia, Lusus, Ludiflcatio, Irrisio, Romphus,51
Frustratio, Implanatio, Cretizatio, Implexitas, Calliditas,
Effascinatio, oculorum Praestrictio, vafra Compositio, scelesta
Fictio, clandestina Falsitas, [137] ingeniosum Scelus, Circaea
Bilinguitas, dolosa Flexuositas, infida Varietas, latens
Commentum, commentitia Techna, versuta Solertia, versipellis
Vafricies, arguta Decipula, perfidum Opificium,
Punica Perfidia, Boeoticum Aenigma,52 nocturna Militia,
furtivum Facinus, facinorosa Dissimulatio, personata Fictio.
|
51. forse Ronchus 52. Aenygma |
Adsunt Tenebrae Cymmeriae, umbrosa Opacitas, arcana
Obductio, mysteriosa, miraculosa Inanitas, Intricatio
labyrinthea, Nodus Gordianius,53 furva Informitas, latens
Laqueatio, templaria Devotio, tecta Fovea, ater Scrobicuius,
caecum Latibulum, secreta Caverna, umbrosa Cavitas,
scrupea Nebulositas, fumosa Obfusio, involuta Implicatio,
demissa Crypta, ima Demissio, tacita, abdita
abruptum Praecipitium, latebrosum Malum.
|
53. Gordianius] sic |
Asinus Cyllenicus.
Nullum sane esset Mercurii numen, nisi equitabile pecus
aliquod subesset. Animalis imago et figura nota est,
de quo varii scripserunt et nos particulari stylo de illo
scripsimus, quod, quia vulgo displicuit et sapientibus
propter sinistrum sensum non placuit, opus est suppressum.
Nunc tantum de adstantibus meminerimus. Eius qualitates
Mercurii qualitatibus sunt contrariae, sed quia sine
contrariis contraria non subsistunt et contrariis contraria
[238]
cognoscuntur, nutriuntur et in eodem concurrunt genere,
non erit omnino indignum nec non satis oommodum,
ut in eadem curia tamquam in scena conspiciendus veniat,
quo saltem per oppositam rationem aliquot Mercurii qualitates
non nominatae et forte innominabiles habeantur.
In illo notabilia sunt Corium durum, setosa Cauda, acuminatae,
densae, crassae, longae, latae, quassabiles Auriculae,
frontis Planities, Contractio, Simitas et Patulentia
narium, Dentes crassi, densi, quadrati, Mandibula longa,
producta, fortis, qua Sympson potuit occidisse mille
Philistaeos54 (quid putas, dicebam, [138] facere potuisset cum integro,
vero et vivo asino?), et de qua surrexerunt aquae
quibus populi errantes refici potuerunt, et alia multa de
quibus alias in proprio libro dicebamus,55 Labra crassa et
durioribus rarioribusque villis ornata, Vox vehemens quae
gigantes, id est huius mundi principes et sapientes (qui
contra deos rebellarant), perterruit, dispersit, vicit; unde
non immerito praesepium astronomis licet considerare cum
asellis in sidereOancri, ut deos hoc praesidio liberates possimus
minime ingratos etiam cognoscere. Adstant ergo
Asino proxime Victoria, Triumphus, Honor, Gloria, Maiestas,
et multa (immo forte vel parum abest omnia) ex Iovis
curia, nisi quia cum suprema maiestate coniuncta est Exinanitio
et Humilitas et Abiectio et propter hominum obsequium
et certe domesticam nobis philanthropiam56 vilitatum
omnium Vilitas triumphatrix et Ignorantia; forte ut inde
gigantes illi cognoscerent quanto confusi, devicti et suppressi
fuerint supposito. Adsunt ergo illi (ut brevi heic faciam)
blitea57 Hebetudo, saxea Gravitas, plumbea Obtusitas,
tenebricosa Obscuritas, caliginosa Deliberatio, umbrosa
[239]
Conceptio, piceus Squallor, Getica Frigiditas, Syra Stupiditas,
stolida Segnities,58 impexa Tarditas, ignava Desidia,
iners Torpedo, Socordia supina, murcida Acedia, pigra
Remissio.
|
54. Phylisteos 55. cf. Cabala del cavallo Pegaseo (Lagarde p. 569, 34) 56. philanthropiâv, ilitatum (sic) 57. Bletea 58. Segnites |
¶ Turpis Ruditus, Naris hians, Labrositas pendula,
Tarditas pecorina, raucisona Vociferatio, inculta Rudentia,
infoecunda Monstrositas, obluta59 Hebetudo, agrestis
Infestivitas, Prodigiositas infelix,60 quadrupes Turpitudo,
Oculus attonitas, Caput sine cerebro magnum, Pectus
sine corde, Anima sine sensu, Ratio61 detonsa, Ingenium
circumcisum, Mancipium vacuum. Aclstant heic quae de
Paedotriba. Circa palans Vagatio, labens Deviatio, exorbitans
Delirium, aberrans62 Lapsus, hallucinata Credulitas,
Visio somniatis, informe Ludibrium, ambigua Delectio, impingens
Error, deflectens Perditio, fanatica63 Perplexitudo,
clitellata [139] Temeritas, Ambages retrogradae
'Innumeras errore vias vestigia signant.' |
59. obluta] sic 60. Infaelix 61. Ratro 62. Aberras 63. Phanatica |
Administrat Mercurio negociosus Perseus cum imagine
pueri e subterraneis locis prodeuntis alatis pedibus. Inde
unius viri Medxisaeum caput sinistra, dextra vero recurvum
ensem habentis, de guttis vero, quae ab abscisso capite
decidunt, venenosissimi serpentes fiunt. Postea sequitur
heros versutissimus ipso quidem aspectu (Ulysses credo) in
habitu mercatoris colum et alia muliebria64 ornamenta et
utensilia portans, inter ea vero arcum, pharetram et ensem
habens, et virgines plures circa illum.
|
64. muliberia |
Adest et Germanicus Mercurius, qualem ex ipso cognoscere possis habitu, cuius currum (in quo duo illi tributa signa sunt insculpta) trahunt accipitres duo; duobus [240] anguibiis implicitis alatum sceptrum habet in dextra, in sinistra schedam. Super galea vero speciem gestat alati draconis propter solertem (credo) vigilantiam. Suevum refert nullo Germanorum minus ingeniosum, MERCVRIVS | |
omnibus vero hinc ex Merctirii sinistra magis blateronem, [140]
loquacem, garrulum, sophistam.65 Inde vero ex dextera vegeta
facundia, exculta eloquentia, scitaque suadela et diserta
literatura magis celebrandum.
|
65. sophystam |
CAPVT VII.Palladis imago seu Minervae.
Super Martis dexteram et super dexteram Mercurii influit
Pallas, cuius simulacra sunt:
| |
¶ Primum magnus heros praegnantem foeminam1 arripiens
[241]
et deglutiens, cuius proinde caput mire intumuisse
videbatur.
|
1. faeminam |
¶ Secundum senex claudus, qui ingente securi unius regis capite discisso pulcherrimam de illius cerebro virginem distrahit.
¶ Tertium heroico aspectu virgo hastam habens in dextera
ad cuius pedes involuti sunt dracones duo, ad sinistram
vero scutum aegidis simulacrum2 in thorace ac pectore
gerens insculptum.
|
2. siimalacrum. |
Adsistentia Palladis.3
¶ Haec cum de Iovis cerebro nata sit, longe difficiliori
sorte quam si de matre sine patre nata esset, valde privilegiati
numinis refert maiestatem. Adstant ergo illi primo
expressa Claritas, emphatica Perspicuitas, dilucida Luculentia,
cluens Claror, inclarescens Illustratio, insignis Expressio,
probata Demonstratio, enucleata Evidentia, perspicua
Declaratio, constans Liquentia, liquida Manifestatio,
prompta Explanatio, confessa Propalatio, pellucida
Detectio, vulgata Exploratio, innotescens Indubitatio, obvia
Certitude Ibi solis Fulgor in medio positus, ibi Certum,
Ratum, [141] Firmum, Sanum, Adagium, Proverbium,
Paroemia, Polus, Medius fidius, Hercules, Castor, item Res
Status, Veritas, Candor, Sinceritas. Super quibus omnibus
influit Sensus, Ratio, Intellectus et Mens secixndum genus
atque species.
|
3. forse Palladi |
¶ Inde cedunt Opinabile, Phantasiabile, Imaginabile,
Consonans, Verisimile, Apparens, Creditum, Consuetum,
Vulgo receptum, Visus dicendi quidam.
|
4. cedunt |
[242] | |
¶ Longe vero fugiunt Adulatio, Assentatio, Blanditiae,
Palpitatio, Demulctio, Versutiae, et quaedam ex curia
Mercurii, maxime Fabula, Figmentum, Commentum, Fictio,
Nugatio, Delirium, Gerra.5
|
5. forse Gerrae |
Inde fugit Barathrum, Abyssus, immanis Abyssus,
Vorago praeceps, perplexa Obscuritas, implicita Nodositas,
Fumositas obfundens, umbrosa Caecitas, exanguis
Inanitas, tortuosa6 Involucritas, latebrosa Convolutio, Velatio
obsecta, recondita Opacitas,7 mysteriosa Praetextio,
spinosa Desertio, anceps Suspensio, Nutantia cespitans,
labyrinthea Multiformitas, imexperta Incircumspectio, Arcadium
pecus.
|
6. Torctuosa 7. Recondita, Opacitas |
Ancillae Palladis.
¶ Pulchritudo mirabilis est (quam modo praetereo pro
viribus recensere) ancillarum, quae sunt Speculatio, Contemplatio,
Ingenium, Inquisitio, Inventio, Dispositio, Iudicium,
Memoria, Consideratio, Meditatio, Collectio, Comprensio,
Discussio, Excussio, Discretio, Expansio, Ponderatio,
Distinctio, Distributio.
CAPVT VIII.Imago Solis seu Apollinis.Apparet primo ut pastor ovium in baculo et pera pulcherrimus, adolescens radioso vultu clarus. Huic eodem quo natus est diei verpero Mercurius dicitur surripuisse boves; fuerat enim primo bubulcus, antequam apud Admetum boves pasceret. Comminanti ni boves restitueret, pharetram [243] dum comminaretur surripuit. Ideo pro secunda imagine Apollo cum arcu sine pharetra ridens occurrit. SOLLVNAVENVS |